14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Oratorium Sanctae Mariae Disciplinatorum, parvum. Altare habet

ligneum et amovibile. Redditus nullos habet. In eo celebratur aliquando ex

devotione. Schola est antiqua, de cuius errectione non constat. Habet

regulam non confirmatam. Scholares in ea descripti sunt numero quattuor.

Redditus nullos habet praeter elleemosinas que expenduntur in cereos,

oleum pro lampade.

Oratorium Sancti Eusebii pictum, dicitur esse de iurepatronatus comitis

Alfonsi Caprioli. Altaria tria habet, videlicet altare maius cum icona satis

pulchra et alia duo indotata. Sacristia 3 est parva. Redditus dicuntur esse

ducatorum 100 vel circa, factum fuit sequestrum in praeiuditium titularis ut

quae in visitatione constituta sunt exequutioni demandentur. Titularis est

dominus Aristides ludimagister praefati comitis qui de titulo non docuit.

1

Corretto da sachristia.

2

Aggiunta interlineare.

3

Corretto da sachristia.

[b.] [f. 121r] In ecclesia parochiali Sancti Pauli loci Flerri

Pixis ad formam reducatur, et cuppa argentea fiat, quae in ea pixide inseratur

intra tres menses, nec amplius charta sub Sanctissimo Sacramento teneatur.

Alia pixis fiat infra sex menses amplior pro communione populi. Tabernaculum

ligneum intus vestiatur drapo serico. Tabernaculum pro processionibus

ad formam aptetur, idque infra duos menses. Baptisterium prope angulum

ecclesiae reducatur et ad formam tertiam accomodetur cum sacrario

coniuncto, ac ciborio decenti et septo ferreo muniatur, idque infra quatuor

menses. Vasa oleorum sacrorum ad formam infra mensem reducantur.

Altare maius vacuum impleatur et muro obturetur. Balduchinum ei

superponatur et bradella ad formam fiat. Fenestrella pro urceolis infra

duos menses fabricetur. Altare Corporis Domini vacuum impleatur et

muro obstruatur. Restringatur a parte anteriori et prope murum ad formam

reducatur, tollendo gradus superiores altaris. Gradus 1 bradellae depri-

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!