14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

cum habet. Animae sunt circiter 2000, ex his vero quae sacram comunionem

sumunt numero 1000. Schola Doctrinae christianae exercetur.

Schola Corporis Domini est antiqua, erectionem neque regulam habet, in

ea descripti sunt scholares numero 200 vel circa. Regitur a rectore, sindicis

rationatoribus et massario qui mutantur ad libitum. Redditus annuos habet

ducatorum viginti praeterea ellemosinas quae expenduntur in celebrationem

missarum in cereos et oleum pro lampade et ornatum altaris. Administrationum

rationes non redduntur et eorum libri non recte describuntur.

Oratorium Sancti Antonii in capsinis de Solerio altare habet absque redditu

et onere. In eo celebratur diebus festis ex devotione domini Ulissis Rodenghi.

Oratorium Disciplinatorum nuncupatum Sancti Laurentii, altare habet

ligneum et ammovibile. In eo aliquando celebratur; in hoc oratorio est

schola Disciplinatorum cepta ab annis XII citra, de errectione non constat,

habet regulam ad usum provinciae mediolanensis aeditam. In ea descripti

sunt scholares numero 13, gestant habitum album. Regitur a ministro, subministro,

massario, consiliariis qui singulis annis mutantur. Redditus

annuos habet aureorum unius praeterea elleemosinas etiam coacervarint

salmas XIII milii quae pauperibus accomodantur cum promissione [f.

192r] restituendi ad messem futuram. Exhibiti fuerunt libri rationum qui

rectius regendi sunt.

Consortium pauperum nuncupatum regitur a tribus deputatis perpetuis

a comunitate ellectis, qui deputati quottanis massarium constituunt. Redditus

annuos habet librarum quadraginta, quae pauperibus a deputatis

ellectis distribuuntur in pane cocto tempore nativitatis Domini. Computa

redduntur a massario deputatis.

Ecclesia Sancti Ieronimi fratrum Carmelitarum satis ampla, in ea Sanctissimum

Sacramentum conservatur pro comunione fratrum. Altaria undecim

adsunt, videlicet altare maius, altare Sanctae Mariae cum schola Sanctae

Mariae ex cuius devocione celebratur. Schola ipsa est antiqua, de errectione

non constat, regulam habet confirmatam ab ordinario, in ea descripti

sunt scholares numero 160. Regitur per praefectum, rationatores, massarium

et servitorem qui singulis annis mutantur. Nullos habet redditus

122

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!