14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Non est consecrata, inornata et vetusta. Altare adest unicum in quo aliquando

celebratur ab archipresbitero. Habet quasdam domus annexas, in quibus

commoratur heremita. In dicta ecclesia est schola Disciplinatorum antiquitus

instituta. Non habet regulas approbatas. Regitur a massario et tribus sindicis

qui singulo biennio mutantur. Habet annuum redditum librarum 26

sine onere, quae expenduntur in celebratione missae conventualis prima

dominica cuiuslibet mensis ad altare dicte scholae et in ornatu praedicti altaris.

Computa fiunt quotannis inter ipsos officiales sine interventu archipraesbiteri.

Fuit visitata reverendissimo episcopo Bollano ordinario.

Ecclesia Sancti Petri est sita extra oppidum Carpeneduli indigetque

reparatione et ornatu. Non est consecrata et habet unicum altare. Redditus

eius annui sunt circiter librae 260 planetarum cum onere missae quotidianae

et, ut dicitur, coadiuvandi archipraesbiterum in cura animarum, cui

oneri missarum satisfit in ecclesia Sancti Ioannis Baptistae parochiali. Rector

titularis est reverendus Antonius de Cerutis loci Carpeneduli, annorum

quinquaginta, sacerdos, qui iuxta consuetudinem coadiuvat archipraesbiterum

in cura animarum, et facultatem coadiuvandi exhibuit. Docuit

legitime de ordinibus sed non de titulo beneficii, [f. 228v] scientia in

munere quo fungitur est tolerabilis, de moribus bene audit ut dicitur.

Ecclesia Sancti Ioseph in loco Carpeneduli. Ecclesia ista, ut dicitur, est

de iurepatronatus familie. Non habet sacristiam et est penitus indumentis

sacris destituta, celebratur quotidie.

Ecclesia Sancti Bartholomei rurale. Haec ecclesia non consecrata est.

Item angusta et pene destituta. Est de iurepatronatus familiae de Bardinellis

et in praesenti vacat per liberam ressignationem Angeli de Bardinellis in

manibus multi reverendi domini visitatoris loco episcopi constituti, qui

Angelus dictum 5 beneficium a multis annis citra sine habitu et tonsura ac

sine horarum canonicarum recitatione. Redditus annui sunt ducatorum

decem sine oneri celebrandi. Altare unicum habet in quo non celebratur.

Oratorium Sanctae Mariae de Raveriis est campestre, angustum et fere

dirutum. Non est consecratum et, ut dicitur, est simplex clericatus cuius

annuus redditus est aureorum quinquaginta. Titularis est reverendus Hora-

276

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!