14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

aquarum 1 occuparit, quae erat eiusdem pupilli, quam promisit ipse presbiter

in visitatione relinquere.

Altare Sancti Antonii de iurepatronatus familiae de Tabernis ex dotatione

quorundam bonorum, redditus librarum 70 quotannis cum onere celebrandi

quotidie cui oneri satisfit ad altare maius quia hoc a visitatore reverendissimi

ordinarii fuit interdictum. Cappellanus amovibilis est praesbiter

Antonius de Bonominis loci Montis Clari, annorum 50 qui legitime docuit

de eius ordinibus, promotus ad subdiaconatum de anno 1544 ad praesbiteratum

de anno 1545 et in illis absque dispensatione multis annis celebravit 2 .

Non habet beneficium. Habitat in domibus propriis.

[f. 214v] Altare Sanctorum Faustini et Iovitae cum schola Disciplinatorum

quae eidem providet de necessariis. Altaria reliqua indotata.

In hac ecclesia praetenditur quod dominus Anselmus et fratres de Forestis

haeredes Michaelis cives Brixiae vigore legati cuiusdam de Locatellis

teneantur ad quotidie celebrari faciendum per sacerdotem ab ipsis eligendum

cum portione quinquaginta librarum. Coemeterium est parietibus

septum in quo quandoque incongrua perpetrantur. Sacristia adest, sed a

furibus minime tuta et supellectili sacra fere destituta. Domus parochialis

sitae in oppido distant ab ecclesia quarto miliarii. Fabrica ecclesiae nullos

certos habet redditus, sed ad eam contribuunt homines communitatis et

archipraesbiter ad libitum. Archipraesbiter titularis est Franciscus Plonicius

loci Salodii annorum 42 qui legitime docuit de eius ordinibus et de

titulo beneficii. Est scientia idoneus, sed in cura animarum negligens, vestitum

etiam incongruo. Residet et habitat in domibus ecclesiae cum clerico

in divinis inserviente. Consuevit etiam ex antiquissima consuetudine archipresbiter

ex redditibus infrascripti beneficii duos alios sacerdotes idoneos

secum coadiutores habere in cura animarum.

Animae sunt ***, quae sacra comunionem sumunt sunt ***. Concubinarii,

ut indictum fuit, sunt Antonius Peisaiolus cum Anna uxore Marciantonii

Biselli, Dominica de Calcinato cum ***, Veronica della Cavriana, Baptista

filius magnifici Antonii Beriolae cum ***, Ioannes Antonius Luansinus cum

[...]. Praeterea Ioannes filius quondam Evangelistae Pastelli seorsum vivit ab

Hippolita eius uxore et Matheus de Polpinaziis ab Ursula eius uxore 3 .

[f. 215r] Schola Sanctissimi Sacramenti, non est erecta nec regulam habet.

Habet bona immobilia quae a scholaribus alienantur sine aliqua superiorum

ecclesiasticorum facultate. Pancratius Novellus occupat spacium terrae ara-

210

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!