14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

tibus eiusdem ecclesiae pensio ducatorum quadraginta de camera attributa

est, ea omnia et singula, quae de ecclesiae reparatione, et suppellectile ab eo

conficienda comparandave mandantur, ipse ex pensionis fructibus praestet,

atque exequatur; iamque ex hoc anno 1580 caeterisque deinceps insequentibus

annis aureos octo in iis, quae sibi nominatim imposita sunt, exequendis

impendat, quousque omnia executioni mandata fuerint. Quam quidem peccuniae

summam titularis aucthoritate huius decreti apud se singulis annis retineat,

eamque praesente et consentiente vicario foraneo et syndicis, curatoribusve

ecclesiae nomine communitatis deputatis, si qui sunt, vel praefecto seu

thesaurario scholae Corporis Christi in supradictis rebus exequendis impendat

sub poena dupli, et aliis poenis, etiam suspensionis arbitrio ordinarii.

Scholares Sanctissimi Sacramenti termino trium dierum computa cum

massario faciant, peccunias, quae in diversas manus dispartitae sunt, consignent

in manibus massarii novi, qui librum mastrum habeat, et computa

recto ordine teneat, oneribus legatorum omnino satisfaciant.

[f. 139v] Presbiter Baptista de Lotis cappellanus melius discat ceremonias

missae et cum celebrabit omnia legat, nihil memoriae recitans, clare et

distincte verba proferens, neque per mensem celebrabit sine adsistentia

parochi, donec ad usum pervenerit clare, punctatim et distincte legendi;

quod si dicto termino non perfecerit, iudicio parochi examini reverendissimi

episcopi se praesentet, antequam amplius celebret.

In oratorio Sancti Antonii

Solum cappellae maioris per gradum altius fiat, et altare ad formam reducatur

et ornetur, cancellisque sepiatur. Communitas obligata ad ornatum

huius ecclesiae ex testamento quondam domini Bernardini Longhenae,

provideat de paramentis necessariis tam pro ornatu altaris, quam pro celebratione

missae infra sex menses, nec non de corporalibus quatuor et XII

purificatoribus ad formam. Calicem profanatum ac patenam termino mensis

unius inaurari faciant. Soffita oratorio adhibeatur. Provideatur de altari

portatili ad formam. Altare Sancti Rochi tollatur. In eo oratorio ne celebretur

donec praedicta omnia adimpleantur.

In oratorio Sancta Mariae della Grata

Altare et bradella 3 reducantur ad formam, et cancellis sepiatur. Ei provideatur

de lapide sacrato ad formam, nec non de corporalibus quatuor, et

84

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!