14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA CENTRALE

Pro Consortio

Eleemosinae huius consortii ne singulis familiis aut [f. 162r] singulis ex

populo nullo habito delectu 2 distribuantur. Qui contrafecerit, privatus sit

ipso facto ea administratione, tum duplum consortio restituere teneatur

aliamque poenam subeat arbitrio reverendissimi episcopi, etiam interdicti 3

ingressu ecclesiae, sed tantum vere pauperibus dentur; qua in re dilligentia

adhibeatur, ut diligantur 4 probi viri, qui aut a parocho aut una cum eo aliunde

inquirant et explorent diligenter 5 unius cuiusque inopiam, atque iis tantum,

et non aliis, eleemosina tribuatur ab iis ad quos spectat quemadmodum

eorum necessitas postulare videbitur.

Si quae tamen pia legata expresse iubent dari indistincte eleemosinas

singulis familiis, vel hominibus, aut dari tantum iis qui de communitate

sunt, ea intra mensem exhibeantur reverendissimo episcopo, ut ipse pro

suo munere statuat quid censuerit pro integra executione piae voluntatis.

Rationes singulis annis reddantur ad praesentiam vicarii foranei, vel alterius

quem reverendissimus episcopus constituerit ad praescriptum concilii

Tridentini. Presbiter Christoforus Spalentia birretum sacerdotale semper

defferat, non autem pileum praeterquam ex causa pluviae ac equitandi. Linguam

compescat, nec sic facilis ad maledicendum reddatur.

Domini Antonius Caggionus et David Amidanus possessores bonorum

relictorum 6 a quondam reverendo Galeazzio de Pernozziis in eius [f. 162v]

haereditate et bonis obligatis ad constructionem altaris in hac archipresbiterali

ecclesia, ac ad celebrationem missae singula hebdomada, ut constat

instrumento rogato per dominum Iohannem Iacobum Mandolam notarium

anno 1529 praeterito, satisfaciant omnino oneri dicti legati tam pro

praeterito quam etiam futuro, quod si renitentes vel negligentes fuerint, ad

id summarie etiam ex officio aucthoritate huius decreti illos compellat

usque ad integram satisfactionem, prout iuris fuerit.

In oratorio Assumptionis Beatae Virginis Disciplinatorum

Altare ad formam reducatur una cum bradella, et cancellis sepiatur. Fenestra

a parte evangelii muro obturetur infra octo dies. Suggestus supra portam

maiorem termino quindecim dierum tollatur, et parietes incrustentur.

Scolae exactores ne aliquam peccuniarum summam ab aliquo scolari recipiant

praeter oblationes sponte factas. Regulam generalem ad usum comunem

provinciae Mediolanensis aeditam habeant.

153

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!