14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

[f. 225r] Domus parochiales angustae et incommodae sunt supra sacristia.

Fabrica ecclesiae nullos habet redditus nec ad eam monaci neque

homines communitatis possunt induci. Redditus annui huius beneficii

haberi non potuerunt quia sunt uniti monasterio, ex quibus singulo mense

dantur aurei quinque vicario amovibili per reverendum episcopum assignato.

Vicarius vero amovibilis est Simon Gattas loci Medularum, annorum

35, sacerdos, qui docuit legitime de eius ordinibus, deputatus cum assignatione

dictae annuae mercedis a reverendo episcopo ordinario de anno presenti

ad instantiam communitatis quae ob monachorum incuriam in providendo

de vicario non parum detrimentum spiritualem patiebatur. Est

bonae famae et habitat in domibus parochialibus sine clerico. Animae sunt

circiter 2500, sacram communionem sumunt 2200, quarum circiter 1200 in

hoc oppido habitant et reliquae 1 in duobus vicis huius parochiae subiectis,

scilicet in Salvanero et Rure fenilium quae duo membra distant a parochiali

spatio milliaris cum dimidio et non sine magno incommodo et difficultate

in praedicta parochiali ad divina audienda et sacramenta suscipienda

accedere possunt, nec eius unus curatus sufficere possit asserebat populus.

Illustrissimus visitator in causa dictae controversiae inter populum et

monachos, intellectisque hinc inde quae 2 aducta fuere, declaravit praedictos

monachos teneri ad sustinendos perpetuo duos sacerdotes eorum ordinis a

reverendissimo episcopo Brixiensi approbatos qui in dicta ecclesia resideant

et missas ad praescriptum concilii provincialis celebrent et coniunctim

sacramenta ministrent et alia munera parochialia exerceant, quorum alter

vices curati alter vero coadiutoris in cura animarum personam sustinent, qui

in omnibus correctioni et vissioni reverendissimi episcopi brixiensi subiaceant

ad prascriptum indulti felicis memoriae Iulii 2 ad preces monachorum

concessi. Praeterea abbas et fratres ipsi pro tempore manuteneant sacristiam

et ex redditibus beneficii comparent calices et alia vasa sacra nec non

[f. 225v] paramenta omnia varii coloris, etiam serica, quae pro ratione temporis

iuxta ritum ecclesiae ad prascriptum instructionum huius provinciae

de suppellectili ecclesiastica et ordinationum infrascriptorum fuerint necessaria

perpetuis temporibus pro ornamentis altarium et celebratione missarum

ac etiam parochiales aedes construere, quae ecclesiae inhereant.

Item ad eiusdem declarationis praescriptum communitas et homines

construant et amplient perpetuisque temporibus hanc ecclesiam parochialem

eorum sumptibus reparent in ea forma quae supra demostrata est, una

262

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!