14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

Schola Sanctissimi Sacramenti antiquitus instituta in praedicta ecclesia.

Non habet regulas approbatas. Regitur a massario, ministro, duobus sindicis

et duodecim consulibus qui annuatim mutantur vel confirmantur. Habet

annuos redditus scutorum 45, ex quibus celebrare faciunt quotidie cum

assignatione librarum 180 in anno ex devotione, ut ipsi aiunt. Item celebrantur

officia undecim pro mortuis quotannis ex legatis etc. Item missa

conventualis in prima dominica cuiuslibet mensis ex ipsius scholae instituto.

Reliquum vero reddituum expenditur in eleemosynis ad pauperos sublevandos,

massariis 9 et ministro pro labore dantur librarum 9 quotannis pro

singulo. Rationes administrationum fiunt sine interventu archipraesbiteri.

Fuit alias visitata a reverendissimo episcopo ordinario et eius visitatoribus.

Ecclesia Conceptionis Beatae Mariae Virginis, ruvinosa. Altare incongruum

habet. Non est consecrata. In ea est iuspatronatus, ut dicitur, domini

Brixiani et domini Nicolai eius fratris de Sedazzariis cum dotatione annui

redditus ducatorum 24 et onere missae quotidianae, cum facultate erigendi

iuspatronatus in beneficium reservato sibi iurepatronatus, praefato oneri

satisfit. Habet unicum altare sine sacristia. Cappellanus amovibilis est Ioannes

Petrus Glussianus cremonensis, annorum 33, sacerdos, qui docuit legitime

de eius ordinibus, non tamen habet dimissoriam a suo episcopo. Habitat

in domibus conductis et praedicto oneri satisfacit. Sacristia non adest.

Ecclesia Sanctae Mariae de Misericordia Disciplinatorum

Consecrata est et satis patens. Habet duo altaria, videlicet altare Assumptionis

Beatae Mariae Virginis in quo est legatum relictum a quondam Malagisio

nomine Stephano cum onere duarum missarum in hebdomada et officii

unius pro mortuis quotannis, cui oneri satisfit. Aliud legatum annuum

librarum 28 relictum a quondam domino Ioanne Moretto cum onere unius

missae in hebdomada et officii unius quotannis celebrandi cui oneri satisfit

per presbiterum Iulium Catonem. In eodem altari confratres Disciplinati

celebrare curant alias tres missas in hebdomada ex devotione. [f. 251r]

Super ecclesia ipsa est oratorium quo confratres Disciplinati conveniunt ad

orandum. Item superius sunt quaedam cubicula pro predicatore et etiam

pro hospitando advenas religiosos idque praestatur ex onere cuiusdam legati.

In praedictis locis conveniunt etiam confratres ad commessandum, praecipue

in quinta feria Cenae Domini. Cappellanus amovibilis dictae ecclesiae

395

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!