14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

capitulis concedi solitis, collegialiter in divinis interessentibus, ita quod

fructuum medietas sit praepositi, alteraque medietas ipsorum canonicorum,

quorum quilibet absens nihil lucretur sed praesentibus dumtaxat

accrescatur. Animae sunt circiter 2800 ex iis sacram communionem

sumunt 1400. Doctrina christiana exercetur sed frigide.

Schola Sanctissimi Sacramenti erecta, ut dicitur, antiquitus in ecclesia predicta

collegiata ad altare sub eodem titulo. Regitur a priore, thesaurario et

sindicis decem qui singulis annis mutantur vel saltem confirmantur, non

habet regulas comprobatas. Redditus annui sunt scutorum duodecim et alias

elleemosynas habet 6 , quae omnia impenduntur circa necessaria et decentia ad

Sanctissimum Sacramentum ex legato ipsi scholae relicto a quondam magistro

Vicentio de Magistris, celebrare facit duo anniversaria quotannis et alia

duo ex devotione. Computa administrationis singulis annis praesente praeposito

fiunt. Fuit visitata a reverendissimo ordinario de anno 1566.

Ecclesia Sancti Vincentii angusta, inornata et pene dirupta existit extra

moenia Calcinati, in qua olim exercebatur cura animarum, quae translata

est in ecclesiam Sanctae Mariae Elisabeth cum omnibus iuribus et oneribus.

Non constat de consecratione. Habet unicum altare in quo non celebratur.

Redditus sunt iidem qui supra in descriptione ecclesiae collegiate.

Oratorium Disciplinatorum parvum, a paucis annis citra exaedificatum

et adhuc alicui sancto non dicatum, habet unicum altare in quo non celebratur.

Redditum [f. 218v] annuum librarum decem, quae impenduntur in

reparationem dicti oratorii a scholaribus disciplinatis quibus concessum

fuit dictum oratorium ut dicitur. Societas Disciplinatorum, iam multis

annis incepta et erecta ut dicitur. Regitur a priore qui non mutatur ad prascriptum

ob parvum scholarium numerum, non habent regulas comprobatas.

Fuerunt exhibiti libri administrationis recto ordine descripti. Fuit alias

visitata a vicario foraneo iussu reverendissimi ordinarii.

Oratorium campestre Sancti Petri angustum, rude, non consecratum

neque dotatum, habet unicum altare in quo non celebratur nisi die festivitatis

ipsius.

Ecclesia Sanctae Mariae Nativitatis fratrum Minorum Sancti Francisci,

sita extra oppidum et distans per medium miliare, ampla et decenti forma

224

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!