14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

[b.] [f. 204r] In ecclesia parochiali Sanctorum Petri et Pauli Guidicioli

Tabernaculum in quo asservatur Sanctissimum Sacramentum ad formam et

ornatum decentiorem ad praescriptum instructionum reducatur. Alia comparetur

pixis maior ad usum sacrae communionis generalis, titularis

impensis. Baptisterium fiat ad formam instructionum cum ciborio decenti

impensis communitatis, quod locetur in capella construenda. Vascula oleorum

sanctorum ad formam conflata procurentur ex fructibus beneficii.

Cum ecclesia ista maxima indigeat instauratione, tum ob eius indecentiam,

tum ob eius angustiam, satius videtur si a fundamentis extruatur;

ratio ergo pro ea aedificanda, ut infra adhibebitur. Primo architectus peritus

de mandato reverendissimi ordinarii delineationem ecclesiae exaedificandae

conficiat, ab ipsoque reverendissimo ordinario approbabitur et subscribetur.

Cautiones has in ea delinienda architectus adhibeat ut amplitudo

eius ita patens sit ut non solum moltitudinem populi locum incolentis, sed

frequentiam etiam hominum interdum ad solemnitates, et sacras conciones

confluentium capere queat, idque si una, tribusve navibus constet.

Structura basium ita constituetur, ut ad pavimentum ecclesiae tribus gradibus

ascendatur. Frons eius ad occidentem vergat.

Capella maior in capite ecclesiae loco tribus gradibus pavimento eminentiori

e regione ianuae primariae construatur, eius pars posterior in

orientem aequinoctialem versus recte spectet, quae amplitudine, altitudine

et structura ecclesiae convenienter [f. 204v] respondeat, et clathris ferreis

sepiatur. Capella baptisterii intus ad ostium maius et a latere, ubi evangelium

legitur, extruatur, cuius latitudo non minor cubitis septem sit, longitudo

autem ab ingressu usque ad parietem ducta cubitis item septem constet,

clathrisque ferreis in ingressu muniatur. In huiusmodi capellae medio

baptisterium collocetur, ad quod uno gradu descensus fiat.

A fronte, si non porticus, quae longitudine, latitudineque ecclesiae adaequet,

saltem vestibulum ante ianuam maiorem sit, quod ex duabus columnis

et tecto opere fornicato constet. Quod si in ea duae aliae capellae, pluresve

a particularibus vel societatibus extruendae erunt, id omnino servetur, ut in

medio intercolumnii, sive arcum, sive signorum fiant; eaeque in utroque

latere extruentur, quae ab ecclesiae corpore cubitis septem extent forisque

promineant, latitudo vero earum cubitis novem vel amplius esse poterit, ita

ut fenestra ab utroque eorum altaris construi possit; architectus in con-

265

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!