14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

tione. Coemiterium non est septum. Sacristia adest. Domus parochialis

ecclesiae connectuntur. Fabricae ecclesiae contribuunt curatus et communitas

ad libitum.

Redditus annui parochiales sunt scuta 65. Rector titularis est Franciscus

Chiamus ex oppido Aquaenigrae, annorum 43, sacerdos, qui docuit legitime

de eius ordinibus et titulo beneficii. Scientia est tolerabilis. Habitat in

domibus parochialibus sine clerico. Animae sunt 500, quae sacram communionem

sumunt 370. Concubinarii duo, ut in libro procesuum criminalium.

Schola Doctrinae christianae exercetur frigide.

Confraternitas Sanctissimi Sacramenti. Antiquitus, ut dicitur, cepta est.

Non habet regulas approbatas. Regitur a sex consulibus, tribus sindicis et

massario qui singulis annis mutantur. Habet tantum eleemosynas, quae

impenduntur in cereis pro associando Sanctissimum Sacramentum et in

celebrationem duodecim officiorum pro mortuis ex scholae instituto.

Admnistrationum rationes singulis annis coram parocho redduntur. Fuit

alias visitata a reverendissimo episcopo Bollano ordinario.

1

Aggiunto in interlinea.

2

Corretto su perlucenti.

[b.] [f. 246v] In ecclesia Sancti Filastrii parochiali Mosii

Tabernaculum ligneum in quo teneatur Sanctissimum Sacramentum ad

decentiorem formam redigatur et conopeo decenti tegatur impensis societatis

Corporis Christi. Tabernaculum gestatorium redigatur ad praescriptum

instructionum, et sit tantum ad processionis et orationis quadraginta horarum.

Fiat pixis maior pro ministrando sacramento in ecclesia populo impensis

praedictae confraternitatis. Altera sit pixis minor ad usum deferendi

sacramentum ad infirmos, impensis titularis. Baptisterium construatur ad

formam instructionum, et locetur in capella construenda in ingressu ecclesiae

meridiem versus. Vascula oleorum sanctorum ad formam comparentur.

Sacrarium construatur in eadem capella baptisterii, alterum vero quod est in

choro sit ad usum communem abluendi corporalia, purificatoria et caetera.

368

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!