14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

sepeliatur, quinimo impleantur humo et obstruantur pavimento. Cum

sepulturas purgare opus erit, corpora illa et ossa in coemiterium Sancti Erasmi

transferantur. Insignia, arma, capsae, depositave mortuorum, quae

parietibus ecclesiae appensa sunt [f. 217v] contra praescriptum constitutionum

summorum pontificum et decretorum provincialum ac praesertim

duo illa vexilla, quae nuper relicta fuerunt, tollantur infra duos dies, quibus

elapsis nisi haec ordinatio exequutioni demandata fuerit, in eadem ecclesia

non celebretur donec sublata erunt.

Ne laycis chorum, neque sacristiam, neque intra clathram capellae

maioris ingredi liceat, sed omnino illis ingressus prohibeatur poena etiam

interdicti, auctoritate huius visitationis. In sacristia extruatur oratorium et

lavatorium ad formam instructionum, oratorium vero in loculo, qui nunc

est penes lavatorium. Super armaria ad servanda paramenta fiat armariolum

demissum et angustum pro asservandis calicibus, purificatoriis, corporalibus

et velis pro longitudine armarii multis loculis divisum. Comparentur

cum primum fieri poterit ad usum huius ecclesiae et altarium ac sacristiae

omnia necessaria, quae in instructionibus de suppellectili ecclesiae collegiatae

et parochialis et capellarum commostrata sunt.

Emantur nunc impensa archipresbiteralis praebendae pallium, dalmaticae

et planetae cum aliis indumentis albi coloris ad usum celebrationis in

pontificalibus et alia necessaria. Capituli vero sumptu provideantur planetae

et dalmaticae, cum pluvialibus, palliis et aliis necessariis pro divinis officiis,

violacei et viridis coloris, atque etiam libri cantus. Unaquaeque capella,

aut eius patronus capellanus sumptu suo sibi comparet calices, cruces,

tabellas, paramenta et alia pro missa celebranda necessaria et opportuna,

idque praestent etiam canonici, qui celebrant missam privatam canonicatus

sui nomine, vinum quoque, hostias, ceram et alia huiusmodi.

[f. 218r] Antequam sacerdos celebraturus exeat a sacristia, a clerico

accendantur lumina, ponantur ampullae cum vino et aqua et pelvicula super

altare, intortitia pro elevatione, quibus paratis pulsabitur campanula a clerico

dum redit ad sacristiam non autem a sacerdote celebraturo, ac deinde clericus

missale gestans exeat cum sacerdote. Super altare non ponatur birretum

nec aliud, quod ad missae sacrificium non pertineat. Singulis diebus

festivis et ferialibus prima missa diluculo, reliquae deinceps debito intervallo

distributae, postrema quanto tardius licebit, celebretur pro ratione temporis,

ut archipresbiter praescripserit, pulsata prius semel campana, qua

335

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!