14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

annorum 25, subdiaconus, de ordinibus legitime docuit, quorum functiones

in predicta ecclesia exercet, pene nihil intelligit. Anime sunt circiter

3000, quae ex iis sacram communionem sumunt 1400. Schola Doctrinae

christianae exercetur ad institutum.

Schola Sanctissimi Sacramenti erecta est et aggregata archiconfraternitati

Sanctae Mariae de Minerva de Urbe cum indulgentiis solitis, ut patet ex bullis

obtentis. Non habet regulas comprobatas. Regitur a duodecim consiliariis

et duobus massariis qui singulis annis mutantur. Habet annuos redditus scutorum

quindecim, ex quibus providetur de necessariis ornatibus Sanctissimo

Sacramento. Rationes admnistrationis singulis annis archipresbitero praesente

fiunt. Visitata alias fuit a reverendissimo ordinario de anno 1569.

Societas Rosarii Beatae Virginis Mariae, erecta fuit de anno 1518 a fratre

2 ordinis Predicatorum. Regitur a priore, thesaurario et sex consiliariis

qui adhuc non fuerunt mutati. Nullos habet redditus praeter oblationes

quae dietim obveniunt eaeque in ornatum sui altaris distribuuntur.

[f. 221r] Ecclesia Sanctae Mariae Assumptionis extra oppidum Medularum

ad iactum lapidis, archipresbiteratus nuncupata, in qua alias cura animarum

exercebatur, quae postea translata fuit cum redditibus archipresbiteralibus et

oneribus ob maius populi commodum in praedictam ecclesiam Sanctae

Mariae Assumptionis, de consecratione non constat estque satis ampla, sed

fere ab omni ornatu destituta. Habet unicum altare in quo raro celebratur.

Oratorium Sancti Iusti intra moenia castri Medularum, parvum satis,

tamen decens, non consecratum neque dotatum est. Habet unicum altare

in quo non celebratur nisi in eius festivitate.

Oratorium Sancti Thomae rurale, distat ab oppido Medularum medio

miliarii et angustum est minimeque ornatum neque dotatum. Habet unicum

altare in quo raro celebratur.

Oratorium Sancti Rochi unicum altare habet sine redditibus, in eo est

confraternitas Disciplinatorum aggregata archiconfraternitati Sanctissimae

Trinitatis de Urbe cum indulgentiis solitis, ut patet ex bullis exhibitis. Dictum

oratorium scholares praedicti obtinent sine assignatione ab ordinario

facta. Non habet regulas comprobatas. Regitur ab octo officialibus qui sin-

237

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!