14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

sublati, meminerit tamen altare maius praecipue devotionis esse debere

societati Corporis Christi, et ad illud sua munia, et praestare debere, in quo

praesertim missa conventualis in tertia dominica cuiuslibet mensis celebretur.

In posterum ne alienentur bona stabilia eiusdem confraternitatis, nec

ad longius tempus triennio locentur sine legitima ecclesiae auctoritate, illae

vero alienationes, quae de praeterito factae reperiuntur, uti nullae et nullius

momenti aut poenitus revocentur, aut si illas societati utiles iudicaverint

canonica concessione, consensuve fulciri quamprimum scholares curabunt,

et reverendissimus episcopus in primis.

Agatur coram reverendissimo episcopo pro executione legati quondam

domini Bartholomei Cremonensis contra haeredes comitis Annibalis de

Abdua ex voluntate testatoris, redditus et fructus omnes dictorum bonorum

expendant in puellis nuptui collocandis. Scholares singulis annis officiales

praeficiant, qui in fine administrationis ei, quem reverendissimus

ordinarius constituerit, rationem reddant. Schola Sanctissimi Sacramenti

cum non docuerit de eius legitima erectione, erecta nunc est iam ab illustrissimo

visitatore, servet regulas ad usum provinciae Mediolanensis editas.

[f. 226v] In ecclesia Sanctae Mariae Misericordiae confratrum

Disciplinatorum

Altare maius redigatur ad formam instructionum, et interim ne celebretur

ad dictum altare. Non habitetur in cubiculo supra ecclesiam, nisi orationis

caussa, alioqui celebrare non liceat in ipso oratorio. Calix cum patena deaurentur.

Confratres deinceps commessationes non habeant, regulas servent

ad usum totius provinciae Mediolanensis editas. Officiales singulis annis

praeficiantur, qui in fine administrationis reverendissimo ordinario, vel

alteri ab eo constituto rationem reddant.

In hospitali de Asula

Administratores in posterum diligentiores sint in administrandis bonis

hospitalis et praesertim in exigendis creditis, incumbantque exactioni veterum

creditorum, quae nunc restant. Debitores vero comprehensi schedula

iussu illustrissimi tradenda archipresbitero satisfaciant infra sex menses,

quod si non fecerint ne ad sacramentum poenitentiae admittantur donec

satisfecerint, ac de eo constiterit archipresbitero. Fiat in aedibus hospitalis

oratorium, quod etiam sit ad usum celebrandi missam aegrotis, quod sit ad

347

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!