14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

habebit. Est alia domus archipraesbiteralis satis decens, quae annexa est

ecclesiae et aliis aedibus canonicalibus.

Haec ecclesia alias parochialis erat, plebs nuncupata, in qua ultra alios cappellanos

perpetuos, tres perpetui cappellani, canonici nuncupati, curam animarum

cum archipresbitero dictae ecclesiae pro tempore exercebant per 2 turnum

haebdomadam suam facientes ac dicta officia incipientes, verum a felicis

memoriae Iulio secundo collegiatam insignem erecta fuit cum una dignitate

principali archipresbiterali nuncupata et octo canonicatibus, videlicet unam

dictarum cappellaniarum in duos canonicatus et alias duas ex praedictis tribus

cappellaniis in duos canonicatus, quorum alteri applicata fuit ecclesia campestris

Sancti Petri in Celorio de Asula, altera vero ecclesia Sancti Petri de

Odeardo de Barchis pro eorum dote 3 , quibus cura animarum una cum archipresbitero

iminet ut supra, et quatuor alii canonicatus constituti sunt, quibus

deinceps alii tres additi fuere, ita ut de praesenti undecim canonicatus sint.

Est exempta haec ecclesia a iurisdictione, visitatione, superioritate reverendissimi

episcopi Brixiensi et Sedis Apostolicae immediate subiecta, ita

ut in dictam ecclesiam archipresbiterum, capitulum et canonicos aliasque

personas ecclesiasticas eiusdem ecclesiae iurisdictionem 4 ordinariam exercere

non valeat, sed omnis potestas est, ut etiam ipsi archipraesbiteri et

canonici dixerunt, apud archipresbiterum sedem apostolicam eiusve delegatos

coherendi, condemnandi dictos canonicos et personas ut supra.

Capitulum item praedictum gaudet omnibus privilegiis et indultis quibus

capitula aliarum collegiatarum ecclesiarum gaudent; item statuta ordinationes

pro regimine dictae ecclesiae administratione et fructuum et proventuum

mensae capitularis divisione divinique officii celebratione sacris

canonibus non contraria facere et condere potest; item almutias deferendi

ad instar cathedralium ecclesiarum.

Habet item archipresbiter ius deferendi mitriam et anulum et baculum

pastoralem et alia pastoralia insigna in omnibus ecclesiis et monasteriis eiusdem

oppidi ac de licentia ordinarii in aliis quibuscumque locis, ad quae

ipse declinare contigerit benedictionem solemnem post missarum vesperarum,

mattutinorum et aliorum divinorum officiorum, solemnia elargiri et

indulgentiam quadraginta dierum omnibus utriusque sexus penitentibus et

confessis inibi [f. 236v] existentibus concedere possit, quibus privilegiis

etiam nunc utitur et fruitur ac iurisdictionem omnem etiam in criminalibus

causis ad praescriptum privilegiorum exercet. Videtur tum nescio quid

320

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!