14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

ductis. Animae sunt circiter 660, quae ex his sacram communionem

sumunt sunt 450. Schola Doctrinae christianae exercetur frigide.

Schola Sanctissimi Sacramenti, instituta et erecta antiquitus in ecclesia

Sancti Bernardini. Non habet regulas approbatas. Regitur a massario, duobus

sindicis et novem consiliariis qui singulo anno mutantur. Redditus

annui librarum 130 ex legato relicto a quondam Antonio Bergamo cum

onere missae quotidianae ut in statu altaris; item habet etiam alios redditus

librarum 70 quae impenduntur in ornatum altaris Sanctissimi Sacramenti et

in lampades perlucentes diebus festis ante dictum altare. Computa fiunt

singulis annis cum interventu alicuius curati. Fuit visitata a reverendissimo

episcopo Bollano ordinario.

Schola Sanctissimi Rosarii erecta in ecclesia Sancti Bernardini ad altare

Beatae Virginis Mariae a reverendo fratre Iulio Rotella ordinis Predicatorum

de anno 1579. Regitur a priore et massario. Celebratur [f. 229v] semel

in mense ex devotione. Nullos habet redditus praeter collectas quae simul

cum expensis describuntur in libris recto ordine, sed adhuc non fuerunt

suppetate rationes administrationum.

Ecclesia Sancti Blasii parochialis Aquaefrigidae. Consecrata est, sed cum

ipsa non exerceatur cura animarum est pene destituta, ipsius tamen amplitudo

et forma est satis decens. Habet tria altaria non dotata in quibus aliquando

celebratur ex devotione. Titularis et redditus videantur supra in

statu ecclesiae Sancti Bernardini. Habet coemiterium septum parietibus.

Oratorium campestre Sanctae Brigidae est angustum, sine aliquo ornatu,

apertum cum unico altari in quo non celebratur neque habet redditus.

Oratorium Sancti Vicentii societatis Disciplinatorum

Situm est in loco Aquaefrigidae satis patens cum altero oratorio superiori

quo conveniunt confratres ad orandum. Non est consecratum. Habet unicum

altare in quo semel in mense celebratur ex confratrum devotione. In

hoc oratorium 2 est schola Disciplinatorum qui habent redditus annuos

librarum 25 ex bonis emptis a scholaribus ex eleemosynis collectis qui in

ornatum dicti oratorii impendunt.

Mons pietatis in domibus massarii pro tempore exhistentis exercetur.

Capitale est ducatorum 200 in pecunia existens et augetur ex eleemosynis.

284

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!