03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

225 VITA B. EPIPHANII EPISCOPI TICINENSIS. 226

tationum incendit ambitio: quorum caput • Tufa fuit,

liomo in perfugarum infamio notitia veteri pollutus:

qui concepit raente, ut se desperatis partibus cum

ingeati multitudine redderet : quod duai TLieodericus

rex principali soUicitudine cognovisset, continuo

omnem illam quam totus Oriens vix sustinuit, contraxit

manum, atque ad Ticinensis civitatis angu-

stiam ,'contulit. Yideres urbem familiarum cojtibus

scatentem : domorum imnianium culmina in angustis-

simis resecata tuguriis : cerneres a fundamentis

sedificia immensa migrare ; nec ad recipiendam ha-

bitantium densitatem solum ipsum posse suffi-

cere.

Inter haeo ille in bonis virexercitatissimus, in quo

animorum amplitudo cunctis pandebat accessum,

opportunum sibi conjiciens tempus otferri, quo benignitatis

suae pleno austro vela laxaret, et portum

glorioB per variarum notitiam gentium et actuum

celebritatem secunda navigatione pertingeret: primore

in loco, quod uullaj cbartse veterum, nuUi libjTorum

de quocunque loquuntur annales, quod cum

stupore relator affirmet, vel cum admiratione lector

admittat, ut cum sagacissimagente habitans, etquam

nuUa suspicionum aura prffitervolat, in rebus dubiis,

quando metus periculi etiam mitia contra quoslibet

corda sollicitat, sie illis fidelissimus esstitit, ut ini-

micos eorum toto devinctos teneret affectu, et

- inter

dissidentes principes solus esset qui pace frueretur

amborum. Applicabat enim ad compendium unius,

quidquid priEstabatur ab altero : et reverentia personae

suce atque dulcedine sic largientis temperabat

animum, ut nuUatenus accenderetur, si aliquid a se

beneflcii per episcopum et inimicus acciperet. Ille

fuit, circa quem concordiam et pugnanles servarent,

et cujus quietem bella non laederent, Jam si ad illud

veniamus, quod quotidiana et ipsos pascebat humanitate

raptores, et illis intra civitjtem sumptuum

necessaria ministrabat, qui foris prtedia illius continua

vastitate deleverant. Nam tot millia hominum

uno eodemque tempore, cum diversa poscerent,

reficiebat blanditiis, humiliabat alloquio, pascebat

muneribus. Si cujus liberi uxorque, inimicis a qua-

libet parte fuissent intercipientibus occupati, illieo

supplicationis illius pretio reddebantur suis, quos

auri redimere nonpotuisset efl'usio. Regi aptissimus,

et prce sanctis omnibus venerabilis existebat, ut

quoscunque Romanorum bellandi licentia hominum

ejus fecisset esse captivos, mox illi restitueret, quem

sola intelligebat aliorum libertate ditari. Deinde

enumerare nequeam quanta ille subjugatorum agmina

solo proprio reddidit quanta, ne ;

vexarentur, impo-

suit. Jam si illa retexam, quas inimicorum sustinuit

insolentias, quibus laboravit immissionibus, quali

procellas pessimorum virtute contempsit, ad hwc

^Tufa] Liguriae atque yEmiliae consularis, ut nonnulli

tradunt. Incidit ejus defectio in annum 490.

2 Inter dissidentes principes] Odoacrem et Theodericum.

' Civilas Ticinensis Rugis est tTadita] Anno 493.

" Schott. et BoUand., diligens.

A enarranda lingua non sufficiet. Juvat enim certa

quaeque decerpere, ubi sunt omnia admiranda quae

referas. Sub tali cruce triennium duxit, soli Deo

dolorum suorum secreta manifestans, a quo mini-

strari sibi clandestlnum poscebat auxilium.

Post hinc digressis Gothis, ^ civitas Ticinensis

Rugis est tradita, honunibus omni feritate immani-

bus, quos atrox et acerba vis animorum ad quoti-

dianascelera sollicitabat : diem putabant perisse, qui

illos sine faciuore casu aliquo interveniente fugisset.

Quos tamen beatissimus antistes sermonum suorum

melle delinibat, ut effera corda auctoritati submitte-

rent sacerdotis, et amare discerent quorum pectora

odiis semper fuisse dedicata cognovimus. Mutata est

r, per meritum illius perversitas naturalis, dum inho-

C

noris mentibus radix peregrinas apud illos affectionis

inseritur. Quis sine grandi stupore credat dilexisse

et timuisse Rugos episcopum, et catholicum et Romanum,

qui parcere regibus vix dignantur? Cum

quibus tamen integrum pene biennium exegit taliter,

ut ab eo flentes discederent, etiam ad parentes et

familias regressuri.

Postquam vero perfuncta res est misero exitialique

bello, et vicit is cujus post triumphum spoliatum

vagina gladium nullus aspicit ; qui praesumptionem

exercitus sui cum praelio terminavit : illico aggres -

sus est venerandus pontifex de urbis suas repara-

tione tractare : quam ut primum dignis compleret

habitatoribus, spiritalis prospexit deliberatione con-

silii. El iicet eam, precatu illius faciente, nullus in

vastitatem temporalis procellce turbo dispulerat;

parum tamen credebat posse sufticere, si post ruinam

omnium Liguriae civitatum Ticinus suis tantum

contenta indigenis exsultaret. Coepit vicinarum

urbium finitimos quosque de civibus flosculos legere,

atque ad suos hoitos cultor " diligenter plantaria

jam probata portare, de quibus frugi et idoneus

aptissima caperet poma possessor.

Interea subita animum prtestantissimi regis Theoderici

deliberatio occupavit, ut illis tantum Romanae

libertatis jus tribueret, quos partibus ipsius fides

examinata junxisset : illos vero quos aliqua necessi-

tas diviserat, ab omni jussit et testandi et ordinationum

suarum ac voluntatum licentia submoveri. Qua

sententia promulgata, et legibus circa plurimos tali

lege calcatis, universa Italia lamentabili justitia subjacebat.

^ Itur rursus ad illum qni manu medica

publicis consueverat subvenire vulneribus : cujus

fonte a?rumnarum saepe fuerat ardor exstinctus. Qui

dum se diceret solum ad tantam sarcinam sustinendam

non posse sufficere, rogatur pariter venerabilis

LaurentiusMedioIanensis episcopus : qui profecti una

Ravennam etiam pariter pervenerunt, suscepti reve-

renter. Postquam illis agendi aditus reclusus est,

^ liur rursus ad illum] Tertia haec Epiphanii legatio,

in qua collegam habuit Laurentium episoopum

Mediolanensem, ad Theodericum, de abroganda lege

quam adversus eos tulerat qui steterant a partibus

Odoacris.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!