03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

495 HORMISDiE PAP^ 496

dotibus et patriarchis. Nam saapius praepositus liis

qui per sacratissimum et ineflfabile baptisma sua

exuunt peccata, et veram unius essentiaj Trinitatis

docui tidem, quam (sicut praefatus sum) ex discipulis

Dei magni et Salvatoris nostri Jesu Christi procedentem

omnium sacerdotum et omnium laicorumamplectitur

ccetus. Divinum enim revera sanctum et a Deo

datum symholum trecentorum decem et octo sanctorum

Patrum in Nicaea congregatorum adoro et prae-

dico, et Christiani splendoris manifestum judicium

esse annuntio : et quinquaginla et centum sanctorum

sacerdotum in hac urbe regia factam venerabilem

similiter et ducentorum Dei amatorum

synodum :

Patrum conventum in Ephesina faetum : triginta et

sexcentorum reverendissimorum Patrum et sacerdotum

synodum factam Chalcedone unam (veram) esse

'et convenientem, et compaginatam prasdictis sanctis

conciliis, ipse ego didici, aliosque docere cognovi.

In his ergo quatuor synodis sanctis et sacris magnum

pietatis praedicatum mysterium, et omnium hominum

est reposita salus. Eos enim qui fuerunt vel sunt

ejusdem sententiEe et suscipio et amplector, et unire

me eis diligo. E contra autem eos qui praeter istas

quid sentiunt aut proedicant, praeterito tempore ali-

quid conati sunt, a ccetu orthodosorum estorres

esse existimo. Similiter rectas et revera religiosissimas

epistolas venerabilis papa» Leonis pro recta fide

conscriplas circumamplector et suscipio. Habeat igi-

tur hanc sententiam eirca me vestrae beatitudinis san-

cta fralernitas. Vobis enim manifestum feci, et sub

me Ecolesiis haac praedico, festinans per omnia eas

mihique et vestrae beatitudini vinculo caritatis adu-

nari, quas omnino oportet esse unitas et inviolabiles,

et corpus unum communis apostolicse Ecclesise idemque

perpetuo custodire. Quantus enim circa vestram

venerabilemfraternitatem in omnibus sit amor jubete

perpendere; quia quos vestra apostolica sedes condemnans

in sacris diptychis non recitare jussit, eos

nec ego inter sacra facio nominari mysteria. Hoc autem

et his notum est qui a nobis sunt dii'ecti viri

reverendissimi , id est Germano sanctissimo et

(a) Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconibus, et

Blando presbytero, qui efiicaciter secuti sunt ea quaj

eis sunt a vobis injuncta. Oret igitur vestra sanctitas

tam pro me quam pro subjectis meis sacerdotibus ut

perpetue custodiamur, reotam Dei tenentes confessionem;

similiter et pro serenissimo principe nostro,

et pro Christianissima Augusta, quia eorum salus

communis sanctarum ubique est Ecclesiarum profuturum

firmamentum. Istam igitur vobis habentibns

inteutionem nulio modojam licebit sanctam Dei dila-

cerari Ecclesiam, per gratiam sancti Spiritus, et in-

teroessiones sanclaj gloriosse Dei geuitricis virginis

Maria;. Omnem quamcunque vestram fraternitatem

ego quoque et mei plurimum salutamus. Alia manu :

Incolumis in Domino ora pro nobis, Dei amalor sanctissime

frater. Accepta xv calendas Octobris, Ru-

(a) In edit. Rom. deest Joanni, et pro episcopis est

episcopo.

A stico viro clarissimo consule (anno Domini 520).

EXEMPLUM EPISTOL^

JnSTINIANI VIRl ILLDSTRIS AD HORMISDAU PAPAM.

.Acacio damnaio Conslaniinopoli pacem vigere : cum

Orienialibus pacem quoquo modo ineundam : et de

sanciissima Trinitaie.

Domino N. Jesu Christo favente regnat in seeculo

qui sacra religione suumfundat imperium; quoniam

bene gubernat humana, cui prius divina placuerint

quod preesentibus evenisse temporibus gratulamur.

Filius etenim vester clementissimus imperator Eeter-

nitatis beneficio sceptra sortitus, fidei causas arripuit

explicandas, et ad tuam sanctitatem missa legatione

sedis apostoIiccR promeruimus sacerdotes, quorum

advenlu non mediocriter adolevit Ecclesiarum con-

B cordia sacrosanctarum, vobis instantibus, ut decebat.

Acacii namque, quod dissidium gerebat, nomine stir-

pitus amputato, pro tenore libellorum quos direxi-

stis, in hac urbe regia multisque civitatibus unitas

optata provenit, quam summis inventam laboribus

venerari convenit: in perpetuumquecustodiri necesse

est. Hcec quibuslibet argumentis retractari quispiam

patietur, quae sempiterna majestas rite composuit?

Sed quia prosperos cursus frequenter impedire festinat

humani generis inimicus, pars Orientalium non

(6) esilis, nec ferro flammisque compelli potest, ut

episcoporum nomina post Acacium defunctorum condemnet

: qua? difficultas generali concordiw moras

uectit. Sanctitas itaque vestra coelitus inspirata, temporum

rerumque qualitatem consideret, et condemnatis

hujus erroris auctoribus, id est Acacio Con-

stantinopolitano, Petro, et Timotheo /Eluro, et Dio-

scoro Alexandrinis, Petroque Antiocheno, finire

dignetur inveteratum certamen, de caeterorum nomi-

nibus quasstione sopita : ut redimatis plebem de sanguine,

quam Deus nosterregendam commisit, acnon

persecutionibus ac cruore, sed patientia sacerdotali

populum Domino nostro concilietis : nec, dum volumus

animas lucrari, et corpora multorum perdamus

et animas. Errores etenim diuturnos lenitate clemen-

tiaque convenit emendari, prEecipue quia vestraj bea-

titudinis prfedecessores ssepissime voluerunt reipublicaj

nostrce antistites ad suam revocare communionem,

si tantummodo taeeretur Acacius ceeterique

praadicti. Non est ergo grave quod suasit vestra se-

desut prcestet : illud etiam magis magisque deposcimus,

ut tua sanctitas concepta gratia ccelesti quse

praetendunt Orientales episcopi tractare dignetur,

eorumque iidei competentem prsebere consensum.

Nobis etenim videtur, quoniam Filius Dei vivi Domi-

nus noster Jesus Christus ex virgine Maria natus,

quem prtedicat summus apostolorum carne passum,

recte dicitur unus in Trinitate cum Patre Spirituque

sancto regnare : sicut enim videtur ambiguum dicere

simpliciler unum de Trinitate, non preemisso nomine

Domini nostri Jesu Christi; sic ejus personani in

Trinitate cum Patris Spiritusque sancti personis non

dubitamus esse : sine Christi namque persona nec

(6) Al. exiliis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!