03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1307

AN. MANL. SEV. BOETII.

EUGLIDIS MEGARENSIS

GEOMETRIiE LIRRI DUO

AB AN. MANL. SEVERINO BOETIO TRANSLATI.

Quia vero, mi Patrici geometrarum esercitatis-

sime, Euclidis de artis geometricee figuris obscure

prolata, te adhortante, expoaenda [et lucidiore aditu

expolienda suscepi, imprimis quid sit mensura detiniendum

opinor.

De mensura.

Mensura vero est quidquid pondere, capacitate,

longitudine, altitudine, latitudine animoque lini-

tur. Principium autem mensurse punctum vocatur.

Punctuoi est, cujus pars nulla est. Linea vero sine

latitudine longitudo est, lineae vero fines puncta

sunt.

De generibus linearum.

Recta linea est quae «qualiter in suis protenditur

punotis. Superticies vero est quod longitudine la-

titudineque censetur. Superficiei autem tines lineiB

sunt.

Recta linea.

Plana superticies dicitur quffi sequaliter in rectis

suis lineis continetur.

Superficies plana.

De generibas angulorum.

Planus angulus est duarum linearum in plano in-

LIBER PRIMUS.

vicem sese tangentium, et non in directo jacentium q

ad alterutram conclusio.

Quando autem qua; angulum continent line»

rectse suut, tunc rectilineus angulus nominatur.

A Cum vero recta linea super rectam lineam stans

circum se a;quos sibi invicem fecerit angulos, rectus

est uterque sequalium angulorum. Etlinea super rectam

lineam stans perpendicularis djcitur. Obtusus

angulus major recto est, acutus autem angulus

recto minor est.

Obtusus

De modis figurarum.

Figura est quod sub aliquo vel aliquibus terminis

continetur.

Terminus vero quod cujusque est finis.

B Circulus vero est figura qutedam plana et circumducta

et sub una linea contenta, quse circumferen-

tia vocatur, ad quam a puncto quod intra figuram

positum est omnes quae incidunt rectae lineae sibi

invicem sunt asquales ; hoc vero punctum centrum

circuli nominatur.

Diametrus autem circuli est recta quaedam linea

per centrum ducta, et ab utraque parte in circum-

ferentia circuli terminata, quaj in duas aiquas partes

circulum dividit.

Semicirculus vero est plana figura qua; sub dia-

metro, etea quam diametrus apprehendit, circumfe-

rentia continetur.

Rectilineffl figurte sunt quae sub rectis lineis con-

tinentivr.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!