03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

177

Taceo ubi * tibi injuncta est pax diuturna, Burgun-

dio : quando sic foederibus obsecutus es, ut deputetur,

quod vivis feriatus, constantiee, non pavori. Ilhid

quoque quis patiatur notitioB perire, quod bono feli-

citalis tuai concurrentia inter se vidiraus tela perii-

doruin, et inimicas acies te occupatum in aliis pia

congressione cecidisse? Quotiens tibi vicit qui contra

te sumpserat vota pugnandi? ^ Dicat Fridericus, qui

postquam fidem Iffisit, bostes tuos interitu comitatus

est; contra iilos arma concutiens, quibus fuerat er-

rore sociatus ; quando nata est inter sceleratos de

boc quod intelligebant se unum velle discordia. Adsit

Divinitas, et beneficia sua in ajvum producat : qua

disponente votiva inter reos evenere litigia. Nam

Fridericus, postquam tibi de adversariis tuis peregit

triumpbum, de se prsebuit.

Trabit me ad aliam partem venerabilium pars magna

meritorura. Video inspiratum decorem urbium

cineribus evenisse, et sub civilitatis plenitudine ' pa-

latina ubique tecta rutilare. Video ante perfecta sedi-

licia, quam me contigisset, disposila. Illa ipsa mater

civitatum Roma juvenescit, marcida senectutis mem-

bra resecando. Date veniam, Lupercalis genii sacra

rudimenta : plus est occasum repellere, quam de-

disse principia. Huc accedit, quod coronam curiae

irmumero flore velasti, Nulium de bonoribus tetigit

desperatio, quem juverunt deprecantem bona con-

scientiaa : nescit de eflectu petitionis dubitare, qui

splendidis inopsmeritis non rogavit. Aut boni sumus

proposito nostro, aut tuo informamur exemplo. Cre-

verunt reipublicas opes cum privatorum profectibus :

nusquam in aula tua ambitus et opum ubique dilfusio

est : nemo indonatus abscedit, et nullus incommoda

proscriptionis ingemiscit. Legationibus tuis inest vi-

gor immortalis; mandatorum ordinem digeris, priusquam

legatos aspicias : nec replicationibus tuis re-

periuntur contraria; nec objectionibus facilisoccurrit

resolutio. Excubat pro armis opinio principalis : otia

nostra magni regis sollicitudo custodit : nec tamen

1 Tibi pax diulurna Burgundio] Pacem intelligit

cum Burgundionum rege Gundobado ictam, atque

Ostrogotha; Tbeoderici tilia3 cum Sigismundo Gundobadi

iilio nuptiis copulatam, de qua rex ipse Burgundio

ad Epipbanium episcopum Theoderici legatum :

Concedat tamen divinilaiis assensus, utsolidaiuminler

nos fcedus longa xtaie serveiur.

- Dicat Pridericus] Fajbani Rugorura regis filius.

Is pro Theodorico primum hoc bello militarat : postea

lldem fregit, et hostibus sociatus est. Tum orta

inter bosles ipsos discordia, collatis signis, Fridericus

victus est. Ita qui Theoderico triuniphum de adversariis

suis ante pepererat, de se ipso iisdem praebuit,

quando ab eis prostratus est.

^ Palaiina ubique iecta] Cassiodorus Patricio et Hypatio

coss. de Tlieoderico : Sub cujus felici imperio

piurimse renovaniur urbes, muniiissima casiella conduntur,

consurgunt admiranda palatia, magnisque

ejus operibus antiqua miracula superanlur. Idem intercreteras

ejus fabricas formara laudat Ravennatem

instauratam.

* Sirmiensium civitas] Sirmium caput Pannoniffi

inferioris, qua? proinde Sirmiensis Pannonia dicitur

lib. iii Variar., 23. In ea regnabat hoc tempore Trasaricus

rex Gepidarum. Quem Theodericus propter

PAINEGYRICUS TIIEODERICO REGI UICTUS.

A desistis castella propagare, curas tuas ia longum

producens : nec viri fortis in te deest securitas, nec

cautela metuentis. geminam in uno principe virtutum

plenitudinem ! quce Dominum resignat auctorem

: quia non babet inter bomines, a quo videatur

sumpsisse quod eshibet.

Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies

verba revocamus : iterum ad se tubavocat eloquium.

^ Sirmiensium civitas olini limes Italiaj fuit : in qua

seniores domini excubabant, ne coacervata illinc

flnitimarum vulnera gentium in Romanum corpus ex-

currerent. Haec postea per regentium neglectum in

Gepidarum jura concessit : binc quolidiana insulta-

tio, et incomposita legationum frequentia mitteba-

_ tur. Urebant animum principis dolosi blandimenta

commenti; et circa alios Gepidas quorum ductor est

Gunderith, intempestiva Traserici familiaritas. Crc-

debas in tua injuria perire, quia diu licebat Italiae

possessionem te dominante retineri. Nec sufficiebat

consolatio, quod eam tu non perdideras : cum im-

mensus esset dolor, cur illam retentator non inter

dominationis tua? exordia reddidisset : minui «stimas

quod non crescit imperium. Postquam tamenliquido

Traserici patuere commenta, Gothorum nobilissimos

Pitzia, Herduic, et pubem nuUis adbuc dedicatam

prceliis destinasti : ut si oblatis pactionibus acquie-

sceret, semel invaso locorum potiretur arbitrio. Sed

usus inconstantis felicitati tua; obsecutus est : fugit

sponte aliena, et sine impulsu exercitus tui deseruit

C quod debebat. Continuo Pitzia, qui et de te eventus

D

utiles sumpserat, et consiliorum momenta librabat,

non acquisitam esse terram credidit, sed refusam :

nec rapinis ut lucrativa populatus est ; sed dispensas

tionibus servavitut propria. Quibus ibi ordinationem

moderantibus, ^ per foederati Mundonis attrectationem

Grfecia est professa discordiam, secum Bulgares

suos in tutela deducendo; quibus inter Martios con-

flictus castelli vice usa minitatur. Tunc Mundo cre-

dens ad praesidium sufflcere, si cohortes tua3 quid

occultam, ut Ennodio placet, cum aliis Gepidis, quibus

Gundarithus prajerat, conspirationem, per Pitziam

comitem devioit, et Sirmium Italiae regno

restituit, Cetbego consule, ut Cassiodori notat Chronicum,

anno Christi oOi. Jornandes de Rebus Geticis:

Suumcomiteminicrprimos eleciumadobtinendam

Sirmiensem direxit civiiatem. Quam ille expulso rege

ejus Trasarico filio Trastilse, reienta ejus matre obiinuit.

De hac ipsa expeditione et sequenti, Atbalaricus

lib. VIII Variar., 10. Pilzise vero comitis celebrataj

opinionis viri merainit Theoderious lib. v. epist. 29.

^ Fer feederaii Muudonis attrectaiionem] Hoc est,

Mundonem aggressa, qui foadere junctus erat Theoderico.

Mundoni igitur, qui collecta latronum et abactorum

manu, Ilertaque munitione ad Danubium occupata,

illinc agresti ritu circumquaque prsedasagens

impetitabat, cura illum oppuguare adjunctis sibi Bulgaribus

aggressus esset Sabinianus, militum per lilyricura

magister Anastasii Aug. jam pene desperato,

ac deditionem meditanti opem tulit Pitzia, Sabinianique

copiis ingenti strage ad Margum deletis, Mundonem

eripuit, ac Tbeoderico regi volentem subjecit,

Sabiniano ipso ac Tkeodoro coss. anno 'iOj, ut fusius

narrant Marccllinus comes, et Jornandes in Rebus

Geticis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!