03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

i3CA INTERPRETATIO EUCLIDIS GEOMRTRItE. LIB. II. 1.362

hic cumulus redundat in 16, et totius corporis sui

muUitudinem vincunt. Rursus 24 numeri medietas

est 12, tertia 8, quarta 6, sexta 4, octava 3, duodecima

2, vigesima quarta I, qui omnes 36 reppndunt, in

qua re manifestum est quod sumnia partium major

est, et supra proprium corpus esundat. Atque liic

quidem cujus compositae partes totius termini multi-

tudine superantiir, ut 8, vel 14, habet enim octonarius

partem mediam, id est 4, habet et quartam quod

est 2, habet et octavam I, qua; cunctaj in uuum reducta;

septem colligunt, minorem scilicet summam

toto corpoi-e concludentes. Rursus quatuordecim ha-

bet medietatem, id est 7, habet septimam, id est 2,

habet quartam decimam, id est 1, quse si in unum

collecta; sint denarii numeri summa succrescit, toto

scilicet termino minor. At 2 qui hoc modo sunt ut

prior ille quem suae partes superaut, taies videantur

tanquam si quis multis super naturam manibusnatus

aut duplici conjunctws corpore, vel quid unquam mon-

struosum natur» in partium multiplicatione subri-

puit.

IUe vero minores, ut si naturaliter quadam neces-

saria parte detracta aut minus oculo nasceietur, vel

alio curtatus membro, naturale totius suae plenitudinis

dispendium sortiretur; inter hos autem velut inter

a?quales intemperantiasmediitemperamentum limitis

sortitus est ille numerus qui perfectus dicitur esse,

virtutis scilicet asmulator, qui nec supervacua pro-

gressione dirigitur, nec contracta rursus diminutione

remittitur; sed medietatem obtinet, qui suis ajquis

partibus nec grassatur abundantia, aec eget inopia,

ut 6 vel 28. Namque senarius habet partem mediam.

id est 3, et tertiam, id est 2, et sestam, id est 1, quaj

in unam summam si redactee sint, id est 3, 2 i, id

est par totuni numeri corpus suis partibus invenitur;

28 verohabetmedietatem 14et quartamT, etseptimam

4,etquartamdecimam2, vigesimam octavam 1, quffiiu

unum redactatotum partibuscorpus aequabunt, inuno

enira juuctae partes 28 efticiunt. Estautemin hisquoque

magnasimilitudo virtutis et vitii perfectos enim

numeros rare invenies, eosque facile numerabiles,

quippe qui pauci sunt, et nimis constanti ordine

procreati. At vero superfluos intinitos reperies, nec

uliis ordinibus, passim inordinateque dispositos, et a

nullo certo fine generatos. Sunt autem perfecti numeri

intra denarium numerum 6, intra centenarium

28, intra millenarium 416, intra decem millia 800

et 128. Et semper hi numeri duobus paribus terminantur

6 et 8, et semper alternatim in hos numeros

summarum iines provenient. Nam et primum6,inde

28, post hos 416. Idem senarius qui priraus, postquam

800 et 128, idem octonarius qui secundus.

' Majoris vero iuoequalitatis numeri quinque sunt

partes : est enim una quaj vocatur multiplex, alia

superparticularis, tertia superpartiens, quarta multi-

plex superparticularis, quinta Jiultiplex superpartiens,

His igitur quinque majoris partibusoppositajsunt alia?

quiuque partes, quse minuris sigillatim speciebus

iisdem nomiuibus nuncupantur, sola tautum pra'po-

A sitione distantes. Dicitur enim submultiplex, sub-

superparticularis, subsuperpartiens, submultiplex,

superparticularis, submultiple.x, superpartiens. tn

primaparte si multiplicatur numerus, multiplex dici-

tur. In secunda parte superparticularis dicitur. In

tertia superpartiens, id est quarta multiplex super-

particularis. In quinta multiplex superpartiens. Mi-

noris vero numeri aliqua parteunus subsistens atque

idem per partes, secundum majorum normam multitudinemque

protenditur.

De paribus et imparibus nimeris rubrica.

Descriptio autem qua; supposita est hoc modo facta

est : quantoscunque in ordine pariter parium numerorum

ternarius numerus multiplicavit, quicunque ex

eo procreati sunt primo sunt versu dispositi. Rursus

qui eodem mtiltiplicante quinario nati sunt, secundo

loco sunt constituti. Post vero quos septenarius cfe-

teros multiplicans procreavit, eosdeni tertio consti-

tuimus loco, atque idem in reliqua descriptionis

parteperticimus. Superiusigitur digestfedescriptionis

ha;c ratio est : si ad latitudinem respicias, ubi est

duorum terminorum una medietas, ipsosque termi-

nos jungas, duplos eos propria medietate reperies, et

36 et 20 faciunt 56, quorum medietas est 28; et 12

si jungas, faciunt 130, quorum 20 medietati medius

eorum terminus invenitur. Ac vero ubi duas medie-

tates habent, utraeque extremitates junctee utrisque

medietatibus aequales iiunt, ut 12 et 36 dum con-

junxeris fiunt 48 ; horum si medietates sibimet ap-

C plicaveris, id est 20 et 28 idem erit. Atque in alia

parte latitudinis eodem ordine qui fiunt numeri no-

tati sunt, neque ulla in re ratio utriusque latitudinis

discrepavit. Idemque eodem ordine in ceeteris nu-

meris pernotabis, et hoc secundum forraam pariter

imparis numeri fit, in quo hanc proprietatem esse

supra jam dictum est. Rursus si ad longitudinem

respicias, ubi duo termini unara medietalem habent,

quod flt ex multiplicatis extremitatibus, hoc fit si

medius terminus suEe capiet pluralitatis augmenta.

Nam duodecies 48 faciunto76; medius vero eorttm

terminus, id est 24, si multiplicetur, eosdera rursus

576 procreabit. Et rursus si 24 in 96 multiplicetur,

faciunt 2304, quorum medius terminus, id est 48, si

in semetipsum ducatur, idem 2304 procreantur. Lbi

atitem duo termini duas medietates includunt, quod

flt multiplicatis extremitatibus, hoc idem redditur in

alterutram summara medietatibus ductis. Duodecies

enim ol-6 multiplicatis in fo2 procreantur, duce vero

eorum medietates, id est 24 et 48, si in semetipsas

multiplicentur, eosdem in 132 restiluent, atque hoc

ad imitationem cognationemque numeri pariter paris,

a quo participatione tracta, haec ei cognoscitur inge-

nerata proprietas. Etin alio vero latere longitudinis,

eadem ratio descriptioque notata est, qua in re manifestum

est totum numerum ex superioribus duobus

esse procreatum, quod eorum retinet proprietales.

Quouiam autem naturaliter et secundum propriam

ordinis consequentiam raultiplicem inaequalitatis spe-

ciem cunctis praeposuimus, primamque speciera esse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!