03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1027 A^PENDIX AD LIBROS DE CONSOLATIONE PHILOSOPHI^. 1028

fructus, vel aliis, ut afferant, subministrant. De elementorum

per numeros connexione, plura lege apud

Macrobium sane quam jueunda in i lib. Commenta-

riorum, quos in Scipionis Somnium composuit.

Numeris] Quaternario elementorum numero et

ternario interstitiorum. Tribus enim interstitiis con-

yenientissime quatuor connexa sunt elementa, quorum

primum est a terra ad aquam, secundum ab

aqua ad aerem, tertium ab aere ad ignem.

Frigora flammis] Frigida calidis.

Arida] Sicca.

Liquidis] Humidis.

Purior] Sincerior.

Evolet] Extra locum preescriptum nimia gravitate.

Deducant] Deprimant.

Tu tripiicis mediam] Ordo est : Tu connectens animam

mediam triplicis naturee moventem cuncta, resolvis,

id est expandis, subaudi eam, et repete mediam

per consona membra.

Triplicis naturse] Quia (ut Platoni visum est) ex

tribus rerum generibus, essentia, eodem et altero,

Deus unam anima^ mundi conflavit naturam, tam

exacta commistione, ut in essentia ejus ubique idem

inesset alterum, atque vicissim in ipso ejus eodem

inesset et alterum, et essentia : rursus in ipso ejus

altero et essentia lateret, et idem. Vel naturae triplicis

ideo, quod anima mundi sublimes causas cum

infimis connectens effectibus, in seipsa manet, et de-

clinat ad etlectus, et ad causas ascendit.

Mediam] Ut Platoni placet, Deus animam in me-

dio rerum constituit, protenditque eam inde per to-

tum, et interim aliquid ejus eduxit extra mundum :

quo videlicet dum provideret mundo, converteretur

ad Deum. Ita anima est medius rerum gradus, atque

omnes gradus tam superiores quam inferiores con-

nectit in unum, dum ipsa et ad superos ascendit, et

descendit ad inferos. Timaeus apud Platonem : Ex ea

subslantia qux individva et semper eadem similisque

est, et ex ea rursus quae circa corpora dividua fit,

tertiam substantiae speciem commiscuit mediam : quae

rursus esset naturse ipsius ejusdem, et natura} ipsius

alterius particeps, eamque per hsec mediam consti-

tuit inter individuam substantiam, et eam quae circa

corpus dividitur. Ea cum tria sumpsisset, in unam

speciem omnia temperavit.

Cuncta moventem] Virgilius jEneidos lib. vi :

Totamque infusa per artus

Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

Per consona membra] Per mundi partes harmonia

quadam conjunctas et congruentes. Timaeus Plaloni-

cus : Postquam igitur secundum creatoris illius mentem

tota animx constitutio absoluta fuit, mox omne

corporeum intra ipsam effinxit, mediumque medix ac-

commodans, apto modulamine copulavit. At illa a me-

dio per omne usque ad cmli extrema se porrigens, eique

extrinsecus circumfusa, seque in seipsa convertens, ita

sempiternx sapientisque vitse in universum tempus divinum

dedit exordium. Et corpus quidem cceli specta-

A bile factum est, anima vero oculorum effugit obtuitum.

rationis et modulaminis compos, ab auctore suo om-

nium, quse semper sunt, et ad intelligentiam pertinent,

optimo, ipsa quoque optima omnium quse genita sunt

effecta.

Qux] Mundi anima.

Secta] Divisa in duo quse refertur ad motum.

Glome7-avit] Oibiculariter egit.

In orbes duos] In geminos circulos, puta in flrmamentum

non errans, et in orbes pervagantium planetarum.

Anima mundi adeo processit perfecta, ut

suam ferme ideam impleverit. Divisio in longum

ostendit proprium aninife motum naturaliter esse

rectura, scilicet in sensum, et vegetandi sive mo-

vendi naturam. Item ob id secat in duo, ut ostendat

tum in anima duplicem esse rectuni motum, scilicet

ad sentiendum atque movendum, tum ab anima in

corpora similiter esse geminum, scilicet uniformem

atque multiformem. Intersecat vero lineas duas

ad animam flgurandam, deinde eas reflectit in gyrum,

indicans naturam animee ex se ad rectum motum

procliviorem, ab ipso Deo per intelligentiee munns

circulari motui prorsus accommodari, geminis,

inquam, circulis, flrmamento scilicet non erranti,

ac post firmamentum orbibus pervagantium plane-

tarum. Firmamenti quidem circuitus ipsam identita-

tis intelligentiaeque naturam proprie refert. Anfractus

autem multiplices planetarum proprie naturam alte-

ritatis, inferioruraque anim», partium reprassentant.

C In semet] In seipsam.

Meai] Movetur.

Mentem] Profundam intelligentiam. Revolutio enim

animae orbem intelligentiaB comitatur. Motus quidem

animoj, si ab iotelligentia penitus deseratur, statim

tam in percipiendo quam in agendo, solum transLbit

in rectum. Quod autem repetat semetipsam, simi-

lesque per alia gyros glomeret, sortitur ab intellectu

quodam superiore, qui etmanensinse etsubitocon-

versus in causam, largitur intelligentiam animas, per

quam quasi porrectam manum sistit animam natura

propria vagabundam, motumque ejus irrequietum,

et ad rectam extra se lineam naturaliter proniorem,

retorquet in orbem medium inter motum rectum

r\ atque quietem. Hinc anima :

In semet reditura meat, mentemque profundam

Circuit, et simili convertit imagine coelum.

Tu causis animas paribus] Rationalem bominis animam

ait Plato a Deo 9X eisdem rerum generibus eodem

in cratere commistis, atque mundi animam

fuisse conflatam. Crater significat ipsam vitae ratio-

nalis ideara, sed adjungit ex reliquiis superioris

commistionis fuisse confectam, significans particula-

res vitas universali vita inferiores esse. Tum vero

Deus animas, id est singulos ordines animarum sin-

gulis stellis accommodat. Adhibet et vehicula, id

est setherea corpora. Docet et fatales leges, dum

animabus infundit formulas idearum, per quas animae

in se quandoque conversse, rationcs rerum agno-

scere possint. Timsei Platonici, Marsilio Ficino in-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!