03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

m ENNODII EPISCOPI TICINENSIS

nostri potentia restituti. Ego tamen, qnamvis sim

prodigus frontiset garrulus, nec dum de me fiduciam

gerens, propinquos insinuo. Prsesentium portitor,

domni Faustini lilius, sufficienter bona pollicetur

merita de parente : hunc ut vos foveatis, imploro :

quia bene nostis qua sit creator ejus morum luce

conspicuus : nec debet ad alios festinare, nisi ad

vos, quemcunque vitaj auctoritas armat et generis.

Ergo, domne mi, obseqiiio salutationis impenso,

rogo ut prosperitatem vestram epistolaris cura ma-

nifestet.

EPISTOLA V.

ENNODIUS HDRMlSDi! DIAr.ONO.

Ccelestis dispensatio epistolaribusbeneficiis junctos

caritate consociat : dum quos discernit itinerumpro-

lixitas, in remedio sollicitudinis jungit affectio, si sit

curasermonis. Silentium tamen vestrum nimis ad-

miror, quod post depositae sarcinas ffigritudinis nulla

me allocutione sublevastis. Sed quia loquendo opportune

cogimus, ut loquaris, vel garruli imitatione

responde. Bene enim res desiderii et poscitur, et

impetratur exemplis. Ergo honorem salatationis

impendens, indico me, Deo propitio, jam valere,

supplicans, ut vicaria milii styli promulgatione be-

nedicas.

EPISTOLA. VI.

ENNODIUS BEATO.

Si proferenda temporibus de eruditionis messe pc-

ctoris horreo condidisses, jejunse ab epistolis tuis

commeantium dexteras uon venirent. Sed quia negli-

gentiam et sterilitatem tuam sermonis prodit abstinentia,

nos necesse est iterum ad culturam admoni-

tionis assurgerc, et terga jactis infecunda seminibus

recidivis ad ubertatem sulcis urgere. Ubi sunt mo-

nita quee apud te asserebas esse victura ? ubi studium

colloquendi, per quod et scientia patescat et

carilas? Clamant silentia tua, te nonassecutum quod

borii dignumpossit esse judicio. Nam sicut rara do-

ctos, ita continua prodittaciturnitas imperitos. Ergo

erubesce, et tandem aliquando rumpe vincula, et

inpedimenta sermonum. Ostende quid valeas, ostende

quid promoveris, si tamen te juxta votum nostrum

gratia superna non deserit. Nunc salutationis honorem

accipe, et brevi contentus epistola, agnosce

patri tuo qua} longa correptione reserentur fuisse

mandata.

EPISTOLA VII.

ENNODIUS AVIENO.

Oenedico Dei nostri tripliceni iu majestatibus uni-

tatem quK me inter angustias meas, perfectaj sani-

tatis loco, de conjunctionis vestraj munere subleva-

' Oomno Liberio] Patricio item : de quo lib. v,

epist. I. Aliudhoc suburbanum ab eo quod a Fausto

superius per Fiorum postulabat epist. 12, lib. viii.

' Schot., vestra.

^ CamillaijYidwm consanguinese in Gallia, id est

Arelate. Infra epist. 29 : Camilla 'parens mea intra

Gallias el viduitalis miseria, eigemina etiam captivitatissuccuhuisseferiur

incommodis. Parentem dicit, non

matrem, sed sanguine conjunctam, militari olim et

barbara, sed Ennodii ajtate recepta, siguiticatiouo

Avit. Venit ad me sera quidem relatio, sed votiva :

adsit Piedempfcor noster, et impleat quod inclinatus

supplicj.tione concessit.^Domiue mi, salutationis reverentiam

soivens, rogo ut actionis vestraj summam

de suburbano illo cum parente vestro ' domno Li-

berio, Christo vobiscum adnitente, compleatis : qua-

tenus si evenit commutatio, pretium dignetur accipere,

ne diutius sub permissionis nutemus ambiguo,

quia vos nostis nihil plus esse quod in hac supplici

vestro mundi conversatione prcestetis.

EPISTOLA VIII.

ENNODIUS YIGTORI.

Dum inscitiam sublimitas tua praslocpitur, eruditionis

secreta patefecit : impugnas perfectione quod

asseris. Nam dum te salvo pudore illitteratum esse

conDrmas, quid naturse vigor, quid studiorum lima

contulerit, declarasti. Credat mihi sublimitas tua,

imbuendum liberalibus discipliuis jam suis bonis

ditavit. Sitalis lingua prosequitur fratris Pauli filium,

facunda astipulatio et commendat et edocet. Nihil

louge degentibus magistins opus est, quando digna

laude loquitur, qui dirigit ^ad docentem. Erubesco

insinuatum minus invenisse quam detulit : Deum ro-

gans ut quod dc me per alfectionem prtesumitis,

ingenii valeam virtute complere. Vos tamen, honore

salutationis accepto, quibus libet officium sermonis

impendite ; dummodo sollicitudini meae de prosperi-

tate ^ multiplex scriptionis cura respondeat.

C EPISTOLA IX.

ENNODIUS ' CAMILL^.-

Intercepisti nostrum, nescio quem secuta, consi-

lium. Nam parvulum tuum quem studiorum libera-

lium debuitcura suscipei'e, ante judicii convenientis

tempora, religionis titulis insignisti. Veneranda quidem

ecclesiastici forma servitii, sed quaj ad duas

partes animum non relaxet : ununi et difhcile iter

estquo itur ad Christum, nec occupatos multipliciter

aliquando vitaarctasuscepit. Properantesad se dedis-

ciplinis sajcularibussalutis opifex non refutat ; sedire

ad illas quemquam de suo nitore non patitur. Jam si

eum mundo subtraxeras, mundi in eo schemata non

requiras : erubesco .ecclesiastica proiitentem orna-

mcntis sjEcularibus expolire. Annueram quod per

D Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postu-

lasti : quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus

ipsis inventus est, destinari? Si judicium meum con-

sulis, volo ad me pertinentes magis merito sanctos

esse quam-titulo. Vere animura meum de quielis

stalione ad cogitationum pelagus oxpulisti. Suscepi

tamen, Deo auspice, sanguinis mei " vernulam. Nunc

vocabuli. Ideo Patrioium diaconum Camillse fllium,

non fratrem, sed sanguinis sui vernulam vocat.

* Vernulam] Nic. Fabri liber, venulam, quod probari

posset : quia venam sauguinis recte diceret, ut

vcnam familia; Symmachuslibro nono, epist. 65, nisi

vernulam prajferrent alii codices : quod rectius est

couflrmaturque glossemate Basiliensis editionis, quod

expunximus, inquo vernula e.^jponitur servitialis, hoc

estservo editus : vernuiaj enim primum dicti, quiex

ancillis domi natiessent.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!