03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

989 MURMELLII COMMENTAHIA. 990

Est] Evenit.

Illa] Fortuna.

Tum] Tunc.

Cum] Quando.

Gestio] Cupio.

Eoque] Et ob id.

Illa] Prospera forluna. Rationes affi^rt quibus id

quod dixit verum esse probat.

Uxc] Adversa. Seneca Tragicus :

Malatn bonae prcBferre fortiinam licet.

Ventosam] Inconstantem. Boratius :

Rouice Tibur atnena, ventosus Tibure, Romam.

Eluentem] Luxuriautem, diffluentem, vagabundam.

Ovidius :

Luxuriant animi rebus plerumque secundis,

Nec facile est asqua commoda mente pati.

Suique semper ignai^am] Homines euim fortuuae

successibus elati, nimis superbiunt, seque ipsos nequaquam

cognoscunt.

Sobnam] Temperantem.

Succiiictam] Cobibitam, nou diffluentem.

Adversitatis exercitatione] Baptista Mantuanus lib.

Silvarum secundo :

Rebus adversis agitata virtus

Crescit, et robur cruciata longo

Sumit attritu, melinsque terso

Candicat ore.

A vero fionoJDivus Ambrosius in iib. de Interpella-

tione : Magna

enim illecebra delinquendi est rerum

afQuentia secundarum. Supina extoUit, oblivionem

auctoris infundit. Mimographus :

Fortuna queni nimium fovet, stultum facit.

Baplista Mantuauus in prima Parlhenice :

Enervare soleut securas olia mentes,

Et vitiis umbrare animas, ut pulvis aquoso

Imbre coit, levibusque rapi jam nescit ab Euris,

Sic adversa premit seusu fortuna rebeUes,

Et cogit parere Deo, morbosque latentes

Pellit, et ardentes in pectore mitigat Eestus.

Ut sale consperso longos servantur in usus

Viscera, nec lajdi sanie, nec tempore possunt,

Sic duris animi rebus firmautur, et omnem

Abjiciunt pestis causam, sors aspera tutum

Praebet iter, via sidereas hiEc ducit in arces,

Amicorum fidelium] Ennius :

Amicus certus in re incerta cernitur.

Hinc uos bunc versiculum lusimus :

Rebus in incertis ce.tus spectatur amicus.

Ovidius :

Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,

Tempore sic duro est iuspicienda fides.

Suos] Sodales, ii euim qui fortuuam sequuntur

non veri sunt amici, sed sodales et fortun;u comites.

Imteger] Nondum laesus, nondum rebus tuis spo-

liatus.

Desine] Pulchra conclusio est ex contrariis ornatum

ducens.

Amicos invenisti] Nunc enim novercante fortuna

veros tuos amicos cognoscis. Argumentum enim

verffi amicitiee est, non deserere amicum tempore ad-

versitatis.

IN METRUM VIII.

Carmen est Glyconicum, simile sexto primi iibri.

Eo docet, aniore omnia conjungi, totiusque mundi

constare concordiani : amore quoque populos foe-

A dere conjunctos, amore conjuges, et amicos conve-

nire. Franciscus Philelpbus in Satyris :

Omnia perpetuo firmat coucordia nexu.

Quidquid amor jungit, sajclum perdurat in omne

Slaudianus ad Honorium :

Non sic excubice, nec circumstantia pila.

Quam tutatur amor, non extorquebis amari.

IIoc alterua fides, boc simplex gratia douat.

Nonne vides operum qui se pulcherrimus ipse

Muudus amore ligat ? nec vi counexa per aevum

Conspirant elemeula sibi, qui limite Phoibus

Contentus medio, conteulus littore Poutus,

Et qui perpeluo terras, ambitque vehitque,

Nec iiremat incubeus oueri nec cesserit aer ?

Ut Plato docet in Timseo, mundus seipsura amicilia

concordi complectitur, atque ita apte cobffiret, ut

nequeal dissolvi ullo modo, nisi ab eodem a quo est

colligatus. Mundus Latine a puritia vocatur, coelura

a caelatura, Grffice ab ornatu y.6(TiiQi. G. Plinius libro

secundo : Quem y.6iri/.QV Graici nomine ornamenti ap-

pellaverunt, eum et nos a perfecta absolutaque ele-

gautia mundum. Goelum quidem haud dubie ca?lati

arguinento diximus, ut interpretatur M. Varro.

Stabili fide] Perpetua cjnslantia.

Vices] Permutationes.

Semina] Elementa. Plinius libro secundo capite

quiuto : Nec de elementis video dubitari quatuor ea

esse, ignium summum, inde tot stellarum collucentium

illos oculos, proximum spiritus, quem Graeci

nostrique eodem vocabulo aera appellant, vitalem

hunc, etpercuncta rerum meabilem, totoque consertum.

Cujus vi suspensam cum quarto aquarum ele-

Q mento librare mediospatii tellurem.Ito muluo complexu

diversitatis eflici uexum, et levia ponderibus

inhiberi, quo minus evolent. Contraque gravia, ne

Q

rnant, suspendi, levibus in sublime tendentibus. Sic

pari in diversa nisu, vi sua quaque consistere, irrequieto

mundi ipsius constricta circuitu, quo semper

in se currente, imam atque modiam in toto terrara,

eamdemque inverso cardine stare pendenlem, librantem

per quae pendeat. Ita solum immobilem, circa

eam volubili universitato, eamdemque ex omnibus

necti, eidemque omnia inniti.

Pugnantia] Contraria.

Foidus perpetuum] Perpetuam pacem. Ovid.:

Dissociata locis concordi pace ligavit.

Manlius Astronomicon libro primo :

Hoc opus immensi constructura corpore mundi,

Membraque naturje diversa condita forma

Aeris, atque ignis, terrae, pelagique jacentis.

Vis animae divina regit, sacroque meatu

Conspirat Deus, et tacita ratione guberuat,

Et multa in cunctas dispensat fcedera partes,

Altera ut alterius vires, faciatque feralque,

Summaque per varais mnneat coguata tiguras.

Idem libro tertio :

Fata regunt orbem, certa stant omnia lege,

Longaque per certos siguantur tempora cursus,

Ph(tbus] Sol.

Roseum] Pulcbrum, fulgidum, rubicundum.

Aureo] Lucido, claro, illustri.

Quas] Noctes.

Buxerit Hesperus] Hesperus dux noctis est, nam

eam prfEcedif, cum vesperi solis occasum subse-

quitur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!