03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

H79 AN. MANL. SEV. BOETII H80

humanus spiritus fecit,ultra quem nuUaratione vales A

excedere. Tantum enim unusquisque loquitur continue,

quantum naturalis spiritus sinat. Rursus diastematice

voci natura hominum facit terniinum. quae

acutam eorum vocem gravemque determinat. Tantum

enim unusquisque vel acumen valet extollere, vel

deprimere gravitatem, quantum vocis ejus naturaliter

patitur modus.

CAPUT XIV.

Quis modus sit audiendi.

Nunc quis modus audiendi sit disseramus. Tale

enim quiddam fieri consuevit in vocibus, quale cum

paludibus vel quietis aquis jactum eminus mergitur

saxum. Priusenimin parvissimum orbem undam colligit,

deinde majoribus orbibusundarum globos spargit,

atque eo usque dum fatigatus motus ab eliciendis

tluctibus conquiescat. Semperque posterior el major

undula puisu debiliore dilfunditur. Quod si quid sit,

quod crescentes undas possit ofTundere, statim motus B

ilie revertitur, et quasi ad centrum, unde profectus

fuerat, eisdem undulis rotundatur. Ita igitur cum aer

pulsus fecerit sonum, pellit alium proximum, et quodammodo

rotundum fluctum aeris ciet. Itaque dilTunditur

et omnium circumstantium simul ferit auditum,

atque illi est obscurior vox, qui longius steterit,

quoniam ad eum debilior pulsi aeris unda pervenit.

CAPUT XV.

De ordine theoremntum, id est speculationum.

His igitur ita propositis dicendum videtur quot generibus

omnis cantilena texatur, de quibus harmonicae

inventionis disciplina considerat. Sunt autem haec

diatonicum, chromaticum, enharmonicum. De quibus

ita demum explicandum est, si prius de tetrachordis

disseramus, et quemadmodum auctus nervorum numerus,

ad id quo nunc * pluralitas est, usque pervenerit.

Id autem liet, si prius commemoremus quibus

proportionibus symphoniae musicae misceantur. p^

CAPUT XVI.

De co7isonantiis proportionum, et tono, et semilonio.

Diapason i> consonantia est quae fit in duplo, ut hwc

est, 1, 2; diapeute vero quae constat his numeris,

2, 3 ; diatessaron vero est quee in hac proportione

consistit 3, 4; tonus vero sesquioctava proportione

concluditur, sed in hoc nondum est consonantia, ut

8, 9 ; diapason vero et diapente tripla comparatione

colligitur hoc modo, 2, 4, 6 ; bisdiapason qnadrupla

coUatione perficitur, 2, 4, 8 ; diutessaron vero ac

diapenle unum perficiunt diapason hocmodo, 2, 3, 4.

a tluralitatis. b Symphonia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!