03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

139 ENNODII EPISCOPI TICINENSIS 140

tueatur auxilio. Promitto mihi etiam et desideriis

rreis quod cum felicitate vestra et gaudio, ad comi-

tatenses escubias, quffi vobis meis satisfaciat, digni-

tas adepta vos evocet. Noli, domna, huic te labori,

huic oneri submovere. Videant bona Romanae civita-

tis provinciae, et quae monitis vix instituunlur, per

bona quae vobis Deus contulit, formentur exemplis,

Rogo tamen, reverentia salutationis exhibita, ut ex-

spectatissimo me relevetis alloquio : sed nec alterum

dictarepatiamini, quai adme scribetis : sic nunquam

ab impetratione oratio vestra pellatur.

EPISTOLA XVII.

ENNODIUS ' STEPHANIiE.

Credo vos et ignorantes meis periculis subvenisse:

aut quare confidamnescire quidquam, quosper Deum

coritingit universa prsenoscere? Postquam enim ab

url)e redii, reparata sunt in me divina mj-steria : et

quod senuerat temporibus, novellis resurrexit exemplis.

Iterum vocatus est Lazarus de sepulcro : non

quidem illius par merito qui araici Redemptoris nomen

emeruit, sed in diversitate actuum unius convenit

forma mysterii. Deductus per a;gritudines mul-

tiplices ad sepulcra; sed coelestis voce revocatus, ad

liaec primum quaa vobis solvuntur oflicia me converti

credens placere Deo, si cultoribus ejus per linguam

quam ipse reddidii principe loco exhibeantur obse-

quia. Ergo reverentia salutationis impensa, deprecor

ut pro me, sicut poposci, orare attentius procuretis, ut

per meritum vestrum divina clementia dignetur con-

iirmare quod tribuit: etfrequenter me pia litterarum

vcslrarum promulgatione sublevetis. Rogo ut nuUum

alium dictare facias, per domni Asterii animam et

professionem tuam. Sic ei nitor quem optas, usque

ad consummationis tempus assistat.

EPISTOLA XVIIl.

ENNODIUS FAUSTO.

Coegit me ad studia mea portitor praesentium litte-

rarum, et quod volebam, prope importunns exegit.

Sic contulit beneficium, qui exigebat. Iste innegotio

suo probatum mundo justitiae vestrai poscit examen

nec ab aliquo veritatem causse sua?. discerni aestimat,

si cessetis. Pro hoc pcccator accedo, ut dum adestis

mandalis coelestibus et veritatem tota intentione per-

quiritis, afflicti hominis necessitatibus succurratis.

Spero etiam, salutationis officio impenso, ut indicio

me prosperitatis vestra;, non neglectis quae frequen-

ler se ingerunt occasionibus, sublevetis.

EPISTOLA XIX.

ENNODIUS FAUSTO.

Quamvis omnis frequentia litterarum videatur rara

sollicitis nec sufticiat providentia pro pietate sus-

< Slephanise] Supra lib. vii, epist. 20, soror erat

Fausti praefecti. Lib. ix, epist. 18, Asterii uxor, ut ad

calcem epistolai innuere videtur : ac proinde Marciani

mater; quia Asterii hlius Marcianus, lib. v, epist. 2.

- Si possem delere] In Cynegiae epitaphio, quod superiore

libro epist. 29 vidimus, primam ia matbona

syllabam extremo versu corripuerat Ennodius. Hac

de re admonitus aProbo Beatus, cum aliis indicassel,

ad aures pervenit Ennodii : qui Terentiani, ut sibi

videbatur, auctoritate nixus, cum nulla in eo versu

A penso : tamen pars ista cui impenditur, nisi respon-

derit, ab humanitate sejungitur. Ergo salutationis

officia pra^^fatus, Deo tribuente indico mecum san-

ctorum suffragiis et vestris precibus jam melius agi,

et illam desperationis et febrium intepuisse valetudinem.

Nunc, quod restat, spero ut pelitionem meam

quam per contamulum meum fratrem Florum desti-

navi, suscipere solita benignitate dignemini : quia

etsi mihi ad prresens res videtur esse compendii, vo-

bis quibus magis futura cordi sunt, utilitas ex hac

parte summa respondet.

EPISTOLA XX.

ENNOniUS AGNELLO.

Si valerem corpore proseqai, verbis abstinerem :

„ at cum illa res valetudini deficit, ista succurrit. Scit

P

secretorura discussor, me et divisum praesentia a

vobis abesse non posse. Proinde sollicitudinem ve-

stram nuntio meae prosperitatis relevo : et propter

quod concessum est epistolare commercium, vestrum

requiro, indicans, honore salutationis impenso, puerum

me ad suscipiendum caballum direxisse. Tantum

est ut talem mittatis, quem et vos dedisse cla-

reat, et ego pro honoris summa me gaudeam susce-

pisse.

EPISTOLA XXL

ENNODIUS BEATO.

^ Si possem scribendo delere paginam meara,

multiplici hoc facere intentione procurarem. Sed

quia non est fas hominera non errare; ego ille canus,

sed pater tuus, ne unquam prioris epistolae meae sis

memor, exposco. Sic te pater et patria talem, qualem

per singulos dies omnibus protestor, excipiat.

Alienis scriptis credidi, ut styli mei importuna fe-

stinatione morderem. Tu feceras quod sapiens; qui

soli domno Probo, » artem tenenti inter doctos, ver-s-

sus meos relegeras : quod facere decuit. Ego importunus,

qui alteri credere non debuissem, quantum

video, frustra commotus sum. Vade ergo ad domnum

Probum (sic pater tuus vivat : sic me, quem

semper amasti, viventera audias, quia ista pene mor-

tuus dictavi) et osculare illi genua pro me, et dic illi

de extremo versu, Terentianus me induxit in illo

exemplo,

Sic fatur lacrymans, classique immittit habenas.

p /Eneid., vi, 1.

Omnia tamen quae fuerunt digna correctione, praavi-

dit. Saluto, amore quo debeo. Si evasero, versus

ipsos emendo, et sic dirigo. Nam litteras tuas quas

per infantera Rufinum direxisti, Julio mense suscepi.

Unde me contingit nescire quodactumfuerat, ut tali-

ter moverer.

culpam putaret, objurgatoriasad Beatum litteras dedit.

Nunc agnito errore Beatum excusat, prioresque illas

litteras deletas cupit. Ea est epistola 29 hujus libri.

Quare et hic praeposterus est ordo, ut de aliis ante

monuimus.

1 Artem tenenti inter docios\ Leg. arcem ienentis.

Idem Ennodius Paraenesi ad Beatum et Ambrosium

Ergo ad disciplinarum arcem properanies. Barth.,

Adversar. pag. 97S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!