03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1039 APPENDIX AD LIBROS DE CONSOLATIONE PHILOSOPIII^. 1040

ut nusquamvel minima quxque deserantur a Deo. Ubi-

que enim divina viget unitas, per quam res quseque consistunt,

ao perpetuo quodam, intimoque circulo ad Deum

ipsum, a quo et in quo sunt, mirabiliter revolvimtur.

Alioquin in nihilum repente proruercnt.

Cum, Platone sanciente didiceris [Timaeus apud Platonem

: Rationes utique cum iis rebus quas exprimunt

cognationem quamdam habei-e videntur. Ergo cum de

re firma et stabili, et mente comprehendenda disseritur,

stabiles similiter immutabilesque et quam maxime fieri

potest, inexpugnabiles rationes esse oportet. Cum vero

de ipsius rei firmse stabilisque sinndacro disputatur,

verisimiles rati07ies sufficiunt : quse ita se ad superiores

habeant rationes, ut simulacrum ad exemplum. Nempe

quod est adgenerationem essentia, id ad finem esl veritas.

m METRUM XII.

Metrum est Glyconium, simile sexto primi volumi-

nis. Hortatur Boetium Pliilosoptiia ."ut summi boni

praestantiam contemplari perseverel, ne prava cupi-

ditate viotus, ad rerum terrenarum desideria relabatur.

Nam ut quidam non ineleganter ait, Deo mente

defixus, a pasiionibus dum titillatur, a ccelo in terram

devolvitur. Ad hoc autem ostendendum lepidissime

inducitur Orphei fabula, quaj a Diodoro Siculo

copiose refertur, et elegantissime a Virgilio libro

Georgicon ultimo, et a Nasone libro Metamorphos.

Orpheus

decimo. Quam quidam sic interpretantur :

uxoremhabuitEurydicen, qua? dum Aristeum fugeret

per loca herbis floribusque ornata, latentem serpen- P

tem calcavit, cujus venenato morsu extinota, ad in-

feros desoendit. Est autem Eurydice humana anima,

quoB dioitur Eurydioe, id est latum judicium habens,

propterea quod rationalis est. Haeo nubitOrpheo, oum

corpori conjungitur, et amatur ab Aristeo, id est ab

optimo. Illa autem oorporeis voluplatibus irretitur.

Idenim sunt flores atque herbce qua3 terrtE sunt pul-

chritudines. Optimum quod est Deus, per illa fugit,

atque a serpente, id est a pecoato, quod inter iUas

voluptates latet, interimitur, et ad inferos demergi-

tur. Sed conceditur Orpheo, ut illam sono cithara3,id

est actionum optima compositione, quaj maxiraahar-

moniaest, unde virtus exoritur, ab iuferis revocel, id

est a vitiis liberet, sed ea lege, ne respiciat, hoc

est ne in vitia relabatur.

Felix] Beatus, subaudi cst is.

Visere] Videre, ad videndum pervenire, intueri.

Lucidum fontem boni] sumnium bonum, longe ola-

rissimum.

Solvere] Abjioere, deponere.

Yinculu] Nexus rerum terrenarum, quibus plerique

nimis astringuntur.

Vates Thraicius] Orphpus Thrax, ApoUinis et Cal-

liopes, vel (ut alii scribunt, yEagri fluvii et Polymnia?

musse filius, vates musicusque prtestantissimus. Lo-

gitnr autem recte, Thraicius per a, et more lonico

per e Threioius. Dicitur et Thraoius et Thracensis in

eodem signiflcatu.

Flebilibus modis] Flebili oautu.

Silvas curreremobiles] Virgiflus :

A Mulcentem tigres, et agentem carmine querous.

Seneca in Hercule furente :

Immites potuit flectere cantibus

Umbrarum dominos, et prece supplici

Orphceus^ Eurydicen dum recipit suam.

Quae silvas et aves saxaque traxerat.

Ars quae praebuerat fluminibus ruoras,

Ad cujus sonitum constiterant ferae,

Mulcet non sohtis vocibus inferos,

Et surdis resonat clarius in locis.

Deflent et lacrymis difficiles dei

Deflent Eurydiceu Threiciae nurus

Et qui tronte nimis crimina tetrica

Quaerunt, ac veteres excutiunt reos,

Flentes Eurydicen juridici sedem.

Tandem mortis ait, viucimur, arbiter :

Evade ad superos, lege tamen data.

Tu post terga tui perge viri comes,

Tu nou ante tuam respice coajugem,

Quam cum clara deos obtulerit dies,

B Spartaniquc aderit janua Tajnari.

Odit verus amor, nec patitur moras.

Munus dum properat cernere, perdidit.

Idem in Hercule CEtceo :

TuDc solamina cantibus

Quaerens, flabilibus modis,

Iltec Orpbceus cecinit Getis.

Perperam igitur in nonnullis exemplaribus legitur

debilibus, pro flebilibus.

Amnes] Fluvios.

In repidum] Cerva ipsa intrepida. Figurate, quod

lolius est parti dedit. Seneca in Heicule OEteo :

Juxtaque impavidum pecus

Sedit marmaricus leo :

Nec dama3 trepidant lupos,

Et serpens latebras fugit

Tunc oblita veneui.

Flagrantior] Ardentior.

Intima] Partes intimas.

Fervor] Ignis amoris.

Subegerant] Viserant.

Blodi] Moduli, oantus.

Oi/erens] Prima correpta, a deponendi queror, id

est querimouia testifioans superos subaudi esse im-

mites, id est inexorabiles.

Illic] Apudinferos.

Chordis] Fidibus.

Dex] Matris Calliopes.

Impotens] Non potens se cohibere, vel nimium et

supra modum potens querimoniis et lamentis effun-

dendis.

Defiet] Deflendo effundit.

Txnara] Inferos. Ta^narus Laconite promontorium,

per oujus horribilem specum fabulantur iter esse ad

inferos, pro quibus interdum aocipitur.

Veniam] Beneficium. Ovidius .-

Quod si fata negantveniam pro conjuge.

Umbrarum dominos] Deos inferos.

Tergeminus] Triceps, id est trium oapitum. Idem

libro de amandi Arte tertio :

Saxa ferasque lyra movit Rodopeius Orpbeus,

Tartareosque lacus, tergeminumque canem.

Tergeminus modo triformis. Maro :

Tergeminamque Hecateu, tria virginis ora Dianae.

Modo tergemini dicuntur tres nati eodem partu.

Captus] Deleolatus. ,

Janitor] Janute custos, qui vestibulum servat.

Ccrberus] Typhonis fiUus et Echidnoe, frater Hydrae

ac Orthri, canis Gerj'onis, ut est apud Ilesiodum qui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!