03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

4b9 HORMISD^ PAPxE 460

EPISTOLA L.

AD GRATUM,

Gratum salutat, ab eoque certior fieri de ejus

salute posiulat.

(a) Ilormisda Grato viro sublimi.

Coutristavit nos amplitudinis vestraj silentium,

quia inter quaslibet occupationes nostri esse non de-

buistis immemores. Et ideo ne quod in vobis reprehendimus

incurrere videamur, necesse fuit operam

styli prcesentis assumere, per quam nobilitatem

tuam honoritlce salutamus, postulantes ut sollicitudinem

nostram de bono vestrfe prosperitalis non de-

sinatis efficere certiorem, quia incoluniitatis vestrte

bona quibuslibet indiciis Deo nostro cupimus propi-

tiante cognoscere.

EPISTOLA LI.

AD OMNES HISPANl/E EPISCOPOS.

Joannis Constantinopolilani episcopi professionem

diriqit, propter orientalesepiscopos (clericos), qui eorurn,

communionem poposcerint.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Hispaniam

constitutis Hormisda.

Inter ea quse notitia^ nostrte Joannes frater et

coepiscopus noster studio ecclesiasticae utilitatis in-

gessit, hoo quoque pro affectu catholicaj iidei et apo-

stolicaj sedis veneratione consuluit, quo ordine ex

clero Grajcorum venientibus tribui deberet sancla

communio, propter causam scilioet Acacii, a prtede-

cessoribus nostris pro hcereticorum communione da-

muati, in qua, qui se ab ejus contagione non divi-

dunt, a nostra communione habeantur excepti. Laudo

propositum viri hoc zelo circa fidem et apostolica

instituta ferventis, ut nec per ignorantiam quidem

quemquam cceno erroris alieni pateretur immergi.

Digna hsec cura lidelibus, ut sollicito studio semper

invigilet, et inculpatos se ab omni perversitate con-

servent. Ipsa est enim fidei innocentia, ut pra?.videat,

ne vel casu possit errare (prfcvidere vel cavere pos-

sit errores). Salisfacientes igitur et laudabilibus de-

sideriis memorati viri, et memores nostri (sicut opor-

tet) officii, documenta qiucque de Ecclesia; scriuiis

assumenles, ad concilium vostrum pro generalitatis

instructione diresimus, ut ex illis plenius quaj sunt

acta discentes, ab omni vos errantium communione

(contagione) separetis. Neque enim est personalis

odii causa in impios transgressores dicta (Deo inspirante)

sentontia, in qua quidem causa nequaquam

(neque) a prtedicatione cessavimus, et principi sup-

plioando, et sacerdotes et populos admonendo, ut

transgressores absoluli, ad rectam se fidem etalfectu

Dei et judicii timore converterent. Sed obstinatio mi-

seranda eo perduserat illos, ut nullis modis morti-

fera venena vincantur, sed mala semina fisis in de-

terius pullulent radicibus. Ergo, dileetissimi fratres,

ad omnia competenter instructi, servate vos et Ec-

clesiam Dei apostoli exhortalione compuncti (Act.

xx). Nos autem libellum misimus, sub quo si quis

communionem vestram de Orientalibus clcricis po-

A poscerit, ad eam possit admitti, secundum quam et

de ThracicQ et Scythiffi, Illyricique partibus, vel

Epiri veteris, sed et secundum quod (quam) de Syriamultosjam

constat esse susceptos, gaudentes ad

recta confluere, et devia declinasse. Unde pro subreptione

mandamus, ut omnis cura et sollicitudo omnis

invigilet, et ut jam duIIus sit ignorantise locus, nul-

lus utatur simplicitatis escusatione prseterita (praite-

ritis). Scienli peccare necessaria confessio est. Ne-

cesse (Et necesse) est ut errorem sibi scribat, qui

monstratur institisse pravo itineri. Bonifacius notarius

sanctaB Ecclesice Roraanai es scrinio editi exem-

plaria libelli exsequitur.

Prima salus est, rectaj fidei regulam custodire et a

constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non

potest Domini nostri Jesu Christi prffitermitti senten-

tia dicentis : Tues Petrus et swper hanc petram xdi-

ficabo Ecclesiam meam [Matth. xvi), etc, haec quae

dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede

apostolica extra maculam semper est catholica ser-

vata religio. Do qua-spe et fide minime separari cu-

pientes, et Patrum sequeutes constituta, anathematizamus

omnes hajreses, et prsecipue Nestorium hffi-

reticum, qui quondani Constantinopolitanae fuiturbis

episcopus, damnatus in conciiio Ephesino a beato

Ccelestino papa urbis Romaj, et a venerabili viro Cy-

rillo Alexandrinre civitatis antistite. Similiter et anathematizamus

Eatychen et Dioscorum Alexaudrinum

in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur,

Q Chalccdonensi damnatos, quaj secuta sanctum conciliuiu

Nicajnum Qdem apostolicam prtedicavit. Detestamur

et Timotheum parricidam, Alurum cognomento,

discipulum quoque ipsius, et sequacem ia

omnibus Petrum Alexandrinum condemnamus. Et

etiam anathematizamus Acacium Conslantinopolitanumquondam

episcopum ab apostolica sede damnatum,

eorum complioem e1 sequacem, vel qui iu eorum

communione aut societate permanserint. Qui

Acacius quorum se commuaioni miscuit, ipsorum

similem habere meruit in damuatione sententiara.

Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum

sequacibus suis et omnibus suprascriptis. Suscipimus

autem et probamus epistolas heatiLeonis papse

univcrsas, quas de religione Christiana conscripsit,

D sicut pra^diximus, sequentes in omnibus apostolicam

sedem, et prajdicantes ejus omnia constituta. Et per

orania spero, ut in una communioje vobiscum, quam

sedes apostolica prajdicat, esse merear, in qua est

integra et vera Christianse religionis et perfecta so-

liditas :

promittens in sequenti temporc sequestratos

a communione Ecclesiaj catholicse, id est non con-

sentientes sedi apostolicaj, eorum nomina inter sa-

cra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a

mea professione deviare tentavero, his quos damnavi

complicem mc mea (hac) sententia esse profiteor.

Ilanc autcm professionem meam ego manu mea sub-

cripsi, et tibi Hormisdse sancto ac venerabili papje

urbis Roma; direxi.

(a) In CoUectione Avellana Cod. Vatic. 4001 iste titulus sic enuntiatur : a Gra^ofn /. jEfomwda.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!