03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

493 EPISTOL^ ET DECRETA. 494

de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, mo- A nostrcE recepimus, ad divina (a) mysteria incunctan-

vere certamina, cum Christiana fides canonicis libris,

et sj'nodalibus prfeceptis, et Palrum regularibus con-

stitutis stabili et inconcusso termino (tramite) limi-

tetur?

De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quod Romana

(hoc est catholica) sequatur et asseveret Ec-

clesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime

ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci, tamen

in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continen-

tur, quae si tibi desunt, et necessaria creditis, desti-

nabimus, quanquam qui diligenter apostoli dicta con-

siderat, quid sequi debeat evidenter cognoscat. Data

idibus Augusti.

EPISTOLA LXXI.

AD EPIPHANtUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM.

Epiphanimn episcopum ordinatam nec scripsisse nec

legaios misisse jiuntiat.

Hormisda Epiphanio Constantinopolitano episcopo.

Diu nos non nuntiata tuae primordia dignitatis

lenuere suspensos, et in ipsa communis gratulatione

laetitice, niirati admodum sumus morem pristinum

fuisse neglectum; quia reparata Ecclesiarum, Deo

annuente, concordia, plenum fraternae pacis id flagi-

tabat ofticium : pra^sertim quod iilud sibi non arro-

gantia personaUs, sed regularum observantia vindi-

cabat. Decuerat siquidem, frater carissime, te legatos

ad apostolicam sedem inler ipsa tui pontificatus ini-

tia destinasse *, ut et quem tibi debeamus affectum

bene cognosceres, et vetustaj consuetudinis formam

rite compleres. Sed licet his omissis, paginalia tantum

sufficere judicasses ex occasione colloquia ; nos

tamen gratia stipulante (stimulante) compulsi, interim

juste constantiam expectationis abrupimus, reci-

proca mutuse caritatis verba reddentes; quia et no-

ster animus amoris impatiens, et legatorum nostrorum

votiva relatio exclusum quod imperabat causa

silentium ad officia benigna traserunt, quibus ad prae-

sens gaudii nostri signa monstramus, et privatae

quodammodo amicitice votiva persolvimus. Legationem

autem tuam et ea qua dudum gratia sustinemus,

et fulti veteribus constitutis exigimus, ut quantum

gaudii fructum, vel de tui pontificatus honore capiamus,

vel quas tibi gratias referri conveniat pro im-

pensis in negotio propagandaj unitatis officiis (sicut

nostrorum multipliciter astruxit legatorum narratio)

evidentius exprimamus.

EPISTOLA LXXII.

AD EU51DEM.

Queritur Eliam, Thomam et Nicostratum suis sedibus

non resiitutos : ad Epiphanium spectare ut hsec exsecutioni

mandentur.

Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano.

Oportuerat quidem fraternitatem tuam divini con-

templatione judicii, atque earitatis nostrre respectu,

Eliam, Thomam atque Nicostratum fratres et coepiscopos

nostros, postquam in consortium communionis

(a) Edit. Rom. addit tecum.

Ib) AI. deest divulgata.

(c) Al. inserere.

ter admittere, atque ad Ecclesias suas, a quibus eos

discordiaj error excluserat, pro pacis nostrse plenitu-

dine revocare; ut unitas, quam post annorum multa

curricula per totum orbem suis Deus restauravit Ec-

clesiis, nulla voluntatum nostrarum distantia laedere-

tur. Sed quia rem tam gratam, et Patrum statutis

venerabilibus congruentem quibusdam tarditatibus

contigit nunc usque diflferri, unde etiam ad decessorem

fraternitatis tuae nos scripsisse meminimus; hortamur

ut Ifetitiam, quam de damnato praeteritae dis-

sensionis errore percipimus : in nullo iterum discre-

pantium animoruui causa contristet. Etenim nulli

videtur vos nobiscum pleno communicare mentis

affectu, si eos qui nobiscum communicant a vestro

consortio segregatis. Incassum certe videntur pacem

recipere qui pacis differunt praecepta complere. Quidquid

enim in illorum suscipienda communione mo-

ramini, quodammodo de nostra reconciliatione detra-

hitis. Et providendum est, frater carissime, ne si

Ecclesiarum nostrarum tandem desuper indulta con-

cordia ab his exordium sumat exemplis, et religionis

veneranda regula, et apostolicae sedis auctoritas iinminuta

(quod absit) per Orientem potius (6) divul-

gata quam restituta videatur.

RELATIO

EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLIIANI.

De sua electione. Fidem caiholicam profitetur, et de

omnibus cum Ecclesia Romana sentit.

C Sanctissimo ac beatissimo domino fratri et comministratori

Hormisda3 Epiphanius episcopus in Domino

salutem.

Deus qui in alto habitat, et humilia respicit (Psal.

cxii), et omnia pro salute hominum affluenter pro-

videt, pro sua bonitate et misericordia meam respexit

parvitatem, et post obitum sanctae memoriae quondam

archiepiscopi et patriarchaa Joannis sedem sacerdotalem

sanctae Ecclesiae catholicae regiae urbis mihi

conferre dignatus est, sententia, et electione Chri-

stianissimi et justissimi principis nostri Juslini, et

piissimae reginse, quae ei ad omne studium commu-

nicat divinum, sequentiumque eorum his quibus est

bona conversatio, et qui regiis honoribus sunt subli-

_ miores, simul et sacerdotum, et raonachorum, et

fldelissimae plebis consensus accessit. Quapropter

necessarium duxi hoc primum indicium meis (c) in-

ferre litteris, ut ostendam quam circa vestram apo-

stolicam sedem habeo voluntatem. Est mihi oratio

(ratio) magnopere, beatissime, uniri me vobis, et

divina amplecti dogmata quae ex beatis et sanctis dis-

cipulis et apostolis Dei pracipue summi Petri apostolorum

sedi sanctse vestrae sunt tradila,et nihileis pre-

tiosius existimare. Neque enim extra aiiunde veniens

sanctae Ecclesiae constituta ignoro, sed nutritus per

Dei voluntatem ex teneris unguibus in sancta catho-

lica Ecclesia, parui per tempora sanctissimis sacer-

* Episcopus Constantinopolitanus initio sui episcopatus

legatos Romam mittebat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!