03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

481 EPISTOL^ ET DECRETA. 482

lis annalihus recte habcre signiflcamus • (et ante

quidem scienles), et tunc scrupulosius requirentes,

sine dubitatione mundi festivitatem incolumes nos

celebrare xiii calendarum Maiarum die optamus : qui

est proprie nonus decimus dies futuri mensis Aprilis.

Orate igitur, et circa nostram memoriam nullam

oblivionem vester animus, sanctissime, habere digne-

tur. Omuem qu£B cum vestra est sanctitate in Cliristo

fraternitatera ego quoque et meiplurimum salutamus.

Alia manu : Incolumis in Domino ora pro nobis,

amabilis Dei etsanctissime frater. Data Constautino-

poli, XIV calendas Februarii, Vitaliano et Rustico

vv. cc. consulibus (anno Domini 520).

SUGGF.STIO

GEUMANI EPISCOPI, FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM, ET

BLANDl PRESBYTERI.

Dorolheum Heracleamfuisseperductum, nec imperatorem

'permisisse ut Romam ducere/ur : inde autem

a quibus fuerit dimissus ignorari. De paschali die

Orientalem Ecclesiam cum Romana convenire.

Reverenda vestri apostolatus alloquia per filios

vestros Leonem atque Eulogium desiderabilihilaritate

prius prajceptum, cur qufe

suscepimus ; quorum

Thessalonicae contigerunt npn insinuaviraus, arguebat.

Sed longe ante ejus adventum, occasione comparata,

curavimus signiflcare quwcunque rumore

venientium, vel eorum qui pertulerant scriptis, quorum

esempla subler adjunximus, vel piissimi prin-

cipis narratione comperimus. Secuta est vindictse

promissio : adeo ut Dorotheus Thessalonicensis epi-

scopus ad Heracleam deduceretur civitatem, donec

causa terminum reperiret. Inter haec, secundum ea

quse praecepistis, jauctoritatem apostolatus vestri

principi insinuare curavimus, ut ad percipiendam

doctrinam catholicaj puritatis Romam prsefatos Do-

rotheus una cum Aristide mitteretur. Qui respondit

causam non esse pro qua Romam delegarentur au-

diendi, ubi sine accusatorum coulroversia se possent

liberius escusare. Sed repente, dum h»c geruntur,

ab Heracliensi, quantum agnovimus, in qua tenebatur,

dimissus est civitate : quam ob causam, vel qua

ratione, aut conditione, vel quibus agentibus igno-

ramus. De paschali die vestra beatitudo cognoscat

concordare Orientalium cum apostolica sede senten-

tiam, ut XIII calendarum Maiarum die festivitas celebranda

speretur, sicut Joannis quoque Constantino-

politani antistitis relatione clarebit. Superest ut ora-

tionis beatitudinis vestrae adminiculo celeriter sicut

cupimus, vestris mereamur praisentari vestigiis.

INDICULUS

QUI DIRECTDS EST A JOANNE, EPISCOPO, VEL AB EPIPHANIO

PRESBYTERO DE THESSALONICA.

Thessalonicensium crimina narrantur.

Si pro peccatis]nostris isti qui binc adducti sunt

episcopi Constantinopolim fuerint ingressi, non dicamusquod

imperatorem visuri suntmodis omnibus,

sed quod et suis locis restituentur. Tantas enim pe-

cunias secum detulerunt, ut non homines, sed pos-

sint angelos excsecare. Si ergo (quod absit) ingressi

* Ansulis inclusa in Labbeo omissa supplevimus ex edit. Rom.

A fuerint, tanla falsa per nostram absentiam riicturi

sunt, quanta potest diabolus iuvenire. Nam si hic in

conspectu nostro plura tentaverunt, et domino no-

biscuni stante confusi sunt, quanta facient per absentiam

nostri? Ut ergo eorum possit dispari malignitas,

jubete nobis praesentibus, si ad audientiam

pro peccatis ventum fuerit, ut constet apud honiiues

nos immerito mortuos esse, et illos patrocinio pecu-

ni£B laborare. Nos enini eos inomnibus in conspeclu

senatus convincere possumus, quod bKretici perfecti

sunt;tunc demum eorum potest monstrari fallacia.

Item dicendum : Si hceretici non sunt, quomodo

ante duas hebdomadas quam nos venissemus sta-

tuerunt omnes in unum episcopi ne quis missas fo-

ras civitatem feneret. Sed hinc omnes, ut et multi-

tudo esset futurae seditioni congregata, et doceri

possit secundum errores eorum. Qui postquam sen-

serunt nos venisse publicaverunt, festinandum esse

cum parvulis, ne persecutione veniente pagani morerentur

infantes : et tunc velut ad alterum Pascha

tantos baptizaverunt, ut consuetam festivitatem su-

perarent. Item dicendum :

Si ha^retici non sunt, quo-

modo tanta sacramenta confecerunt, ut canistra

plena omnibus erogarent, ne imminente (sicut dice-

bant) persecutione communicare non possent? Item

si hajretici non sunt, postea quare accusati sunt ges-

tis a Candido, viro sublimi, vicario magistri militum

praetorianorum in judioio praefectorum? Et si maturum

periculum cognoscent adfuturum, quare denuo,

C tanquam damnandi, velint subvenire iterum parvulis

cupientes ; tanta rursum et confutati exercuerunt

baptismata, ut vere cunctis se haereticos ostendis-

sent : ad quam rem satis et magniflca potestas prae-

fectorum gravissime indignata est. Item si haeretici

non sunt, quomodo cum in baptisterio absconditi essemus,

consilium inter se habitum per noctem, vel-

uti de pei'icuIo liberare nos volentes, in navi mittere

vohierunt, ut hac occasione niari praecipiles daren-

tur? Cumque nos repondissemus per Demetrium et

Andream diaconos : Oranes d«s apud vos esse cognoscunt;

quomodo per noctem navigare possumus;

sed si vos vere pro noslra salute consuluistis, cra-

stina die secrete quinque vei sex senatores, qui periculum

substantice vel salutis suae metuunt, una cum

D magistris militum et vicario Candido comite jubete

advocare ; cognoscant et ipsi ubi transferimur, et fa-

cimus quod jubent; sin autem soli secretim, hoc

non facimus; tunc ilii non invenientes eflectum, ad

horam tacuerunt, et alia die iterum seditionem po-

puli commoverunt : unde vix, Deo volente evasimus.

SUGGESTIO

DIOSCORI DIACONl AD HORMISDAE PAPAM.

Epiphanium in locum Joannis Consiantinopolitani

suffeclum.

Erat optabile et voto nostro conveniens consonantia

prfeferitis annuntiare, scilicet pontificem Con-

stantinopolitante EccIesifB Joannem esse supersti-

tem, et confessionem libello editam ; cujus merita

non est dubium Deo placere, qui inter catholicos et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!