03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

227 ENNODII EPISCOPI TICINENSIS 228

beatus Laurentius necessarium duxit illi potissimum

peroraadi copiam dari, cujus vestigia frequentium

legationum laboriosus callis attriverat, et per tramitem

hujusceniodi itineris cursitantem non semel

hispidum castrensis pulvis effecerat : qui tali publicas

petitiones est orditus eloquio. « Quantus, invictis-

sime princeps, per innumerabiles successus felicitatem

tuam favor divinus evexerit, si perordinem

relegam,

semper a Deo nostro beneficia accepisse quam optasse

' agnoscis te votorum parcum, majora

memineris. Sufficit tamen hoc unum narrare, sed

maximum, quod apud te principem ibi servorum

tuorum causas agimus, ubi solebat inimicus tuus

hujus solii possessione gaudere. Habes plurimum

Christo Redemptori nostro quod debeas : pro quibus

rogamus, ipse largitus est. Cavendum nobis est, ne

offendatur auctor muneris, si quod preestitit non

amemus. Diu suspendo fiduciam meam ; placetire

per singula, quae fando ccmperi, quseque perspexi

accessisse tibi Divinitalis ^ auxilia. Scis quje te pol-

licebaris acturum, quando confertissimis inimicoruni

cuneis urgebaris. et circa muros Ticinensis civita-

tulse ^ hostis tuis clangor streperet, quando armis

numero adversarii proestantiores subsistere, sola

tecum dimicante coelitu, invisibili virtute, non poterant.

Audebat te aggredi, qui exercitus tuos nuda

testimatione pensabat ; solatiorum tuorum pondus

omnis bellandi apparatus sustinere non valuit; Quo-

ties utilitatibus tuis aer ipse servierit, si recenses,

tibi coeli serena militaverunt, tibi convexa pluvias

pro voto fuderunt. Quis resistere dextrae tua? ausus

fuit, et cum gratia superna pugnanti?quoties imimici

tui ceciderunt mucronibus sodalium suorum ? quoties

libi vicit, qui pro hostium tuorum utilitate certabat?

His ergo donis coelestibus vicissitudinem impensa

circa homines pietate restitue. Mysticse oblationis

holocausta sunt supplicantum lacrymas non sperni.

Illud certe perpende, qualibus in regno successeris

quos si, ut liquet, malitia expulit, casus illorum ne-

cesse est, ut sequentes informet. Ruina priEcedentum

posteros docet : cautio est semper in reliquum

lapsus anterior. Non sine exemplo militat, qui re-

spicit ^qua causa decessor ejectus est. His freta Liguria

vestra nobiscum profusa supplicat, ut legum

vestrarum beneficia sic tribuatis innocentibus, ut

noxios absolvatis. Exigua est apud Deum nostrum

misericordia, si illos tantum laesio non sequatur, qui

reatu carent : culpas dimittere cceleste est ; viudi-

care terrenum. » Post hajc siluit.

At eminentTssimus rex infit :

quo loquente, attonita

de voluntate ejus corda pavor arctabat. «; Quamviste,

venerabilis episcope, pro meritorum tuorum luce su-

spiciara, et multa apud me confusionis tempore repo-

suisses beneficia, quibus frui te convenit tranquilli-

tate revocata ; regnandi tamen necessitas qua conclu-

dimur, misericordiae quam suades, noa ubique pandit

* Bolland., agnosces.

* Schot. et Bolland., auxilio.

" lidem, hostilis litui.

* Schot. et Boll.. duras.

Aaccessum; et inter res *duas nascentis imperii,pietatis

dulcedinem censura;pellit utilitas. Exemplorum

cuelestium testimonio '> affectio mea nititur. Offen-

disse legimus principem, qui coelitus destinatum nec

inimicum subduxit exitio : pcenam meruit lenitas,

quam potuit intulisse districtio : ultionem suscepit,

qui detrectat inferre. Vim divini judicii aut attenuat

aut contemnit, qui hosti suo, cum potitur, indulget.

Justitia coercendi sunt, quos constat gratiam non se-

cutos. Vitia transmittit ad posteros, qui praesentibus

culpis ignoscit. Nam quod de Redemptoris nostri pa-

tientia loqueris, illos vere amplectitur lac gratise,

quos austeritas legis informat. Nunquam a medico

ad plenissimam cnrationem eeger adductus est, nisi

ab illo qui primum putria ferro membra desecuit, et

lalentem penitus e sina viscerum produxit illuviem.

Qui criminosos patitur impunite transire, ad crimina

hortatur insontes. Tamen quia precibus vestris qui-

bus superna assentiunt, obsistere terrena non pos-

sunt, omnibus generaliter errorem dimittemus. Nullius

caput noxa prosternet, quoniam potestis etapud

Deum nostrum agere, ut sceleratae mentes a propositi

sui perversitate discedant. Paucos tamen quos

malorum incentores fuisse cognovi, locorum suorum

tantum habitatione privabo ;

ne forte exsurgens ne-

cessitas vicinos inveniat nutritores, et malorum ad-

juta successibus bellaconsurgant. » His prcecellentissinius

rex dictis, ^ virum illustrissimum Urbicum

acciri jubet, qui universa palatii ejus onera susten-

Q tans, Ciceronem eloquentia, Catonem Eequitate preecesserat

: cui praecepit ut generaliter indulgentiff-.

pragmaticum promulgaret : quod ille ad omnem be-

nigoitatem paratissimus illico tanta brevitate et luce

contexit, ut et illa culparum genera cognoscerentur

abolita, qure putabantur fuisse reservata.

Interea secretius rex prEestantissimus sacerdotem

venerandum Epiphanium imperat evocari : quem tali

compellat affatu". « Judicii nostri ex ipsa sententia,

gloriose antistes,pondusinteIIige, utcum tot inregni

circulo pentiflces esse videantur, tu potissimura in

nec enervata per me-

tanta re quasi unicus eligaris :

ritum tuum hujusmodi aestimatores illudit opinio.

Solus esse juste crederis, cujus splendore, tanquam

globis lunaribus minorum siderum lumen obtunditur,

D et medicae lucis radii preefulgida conscientiae tuse

luce fuscantur. Quis quserat noctis lampadam, ubi

solis jnbar effulgorat? quis candelaj praesidium, ubi

caminis indesinentibus fidei pyra succenditur ? Po-

stremo talem a me oportet dirigi, qualem suscipiens

libenter auscultet. Vides universa Italias loca originariis

viduata cultoribus. In tristitiam meam segetum

ferax spinas alque injussa plantaria campus apportat

: et iila mater humanse messis Liguria, cui nume-

rosa agricolarum solebat constare progenies, orbata

atque sterilis jejunum cespitem nostris monstrat ob-

tutibus. Interpellat meterra quocunque respicioube-

' Idem, asseriio.

' V. I. Urbicum] Quaestorem sacri palatii, autinstar

quaestoris. Quod Eurico erat Leo : quod Gundobado

Laconius, lioc Urbicus Theoderico.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!