03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

10ii9 APPENDIX AD LIBROS DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIyE. 1060

.Glorix yropna ] Faustus Audrelinus :

Fortia diificiles superantla pectora casns,

Inclyta perpetuse nomiDa laudis habent.

Virtus vocatur] Unde virtus appellata sit ostendit,

quod suis scilicet vifibus nitens, non superetur ad-

versis. M. Cicero libro Tusculanarum Qusestiouum

secundo : Appellata est enim ex viro virtus. Viri autem

propria maxime est fortitudo, cujus munera duo maxima

sunt, mortis dolorisque contemptio. Utendum cst

iijitur his, si virtutis compotes, vel potius si viri volumus

esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata.

Lactantius libro de Opificio : Vir, inquit, nominatus

est, quod in eo major vis est quam in femina. Et hinc

virtus nomen accepit.

IN METRUM VII.

Trium fortissimorum esemplis ostendit, non nisi

per difflcilia et ardua iter esse ad virtutem et gloriam.

Non igitur detrectandum est certamen, non

recusandus labor, quo virtutis et sapientiaj nobis

materia suggeritur, justa poeticos illos versus :

Quisquis enim duros casus r.virtutis amore

Vicerit, illi sibi laudemque decusqne parabit.

At qui desidiam, luxumqne sequetur inertem,

Dum fugit oppositosincauta mente labores,

Turpis, inopsque simul miserabile transigit Bevum.

Bis quinis] Decem.

Ultor] Vindex, raptor Helence.

Atrides] Agamemon Atrei fllius. Horatius in Epist.

Nestor compouere lites

Inter Peliden festinat et inter Atridem.

Thnjgise] Trojse.

Huinis] Excidio.

Fratris] Meaelai.

: Amissos thalamos] Ereptam conjugem Helenam,

mulierum longe pulcherrimam.

Viavit] Purgavit. Maro :

Et culpam miserorum morte piabunt.

Sensus est, Raptum Helenaj quem libidinosus Paris

Calchas, respondit : Dianie iram Agamemnonio saiii/uine

esse placandam. Tandem igitur Agamemnonis

quoque consensu adducta Iphigenia, et mactata esf.

Virgil. jEneidos libro secundo

Sanguiue placastis ventos et virgine caesa,

Cum primum Iliacas Dauai venistis ad oras.

Alii tradunt Iphigeniam a Diana fuisse sacerdoti sub-

reptam, ac illius loco cervam suppositam.

Graise classi] Greecorum navibus.

B.edemit] Emit.

Ventos] Subaudi prosperos.

Cruore] Sanguine filise suoe.

Exicit] Deposuit.

Patrem] Paternam pietatem. Sic Naso.

Postquam pietatem publica causa

A Rexque patrem vicit, castumque datura cruorem

Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris.

Faderat] Fcedere facto incidit et mactat.

Natde] Iphigeniae.

Ilachus] Ulysses.

Sodales] Socios. Propertius :

Paulatim sociam jacturam flevit Ulysses.

FeriLs] Truculentus, ab humanitate nimis alienus.

Mersit] Absorpsit, recondidit.

Polyphemus] Hicfuit Neptuni fllius ex Thoa Phorci

fllia, ad quem cum Ulysses in Sicilliam profectus cum

duodecira comitibus pervenisset, tres cados optimi

vini secum portans, admiratus est magnitudinem, for-

T> mamque hominis unicum oculum in fronte Iiabentis,

qui solus sub antro tollebat lapidem, qualem viginti

boum juga vix movere potuissent. Ab eo igitur sciscitatus

est Ulysses quod genus hominum, qui mores

essent, et per Jovem obsecravit ut liceret sibi tate

abire. Ille vero superbe respondens, nou titcere Jovem

disit, duosque es comitibus Ulyssis apprehendens,

ritu fere immaniter devoravit, totideraque postridie

absumpsit prima luce : idem etiam vesperi fecit.

Quamobrem Ulysses sibi jam et reliquis timens, cadum

optimi vini, quod secum tulerat Polyphemo

obtulit , et ut sibi ac cseteris parceret, obsecravit.

Quod Cyclops se facturum promisit, si rursus sibi

vinum offerret. Oblato itaque tertio poculo mente

alienatus, in medio antro immane corpus dormi-

C turus extendit. Hunc igitur Ulysses vino somnoque

sepultum animadvertens, immisso in oculum telo

excsecavit. Sed exsurgens tandem Cyclops, cum ape-

rire antri ostiumgregibus cogeretur, immanem exinde

lapidem amovit, verumtaraen exeuntes pecudes

manibus palpabat. Quod cum Ulysses cum comitibus

animadvertisset, induti pecudum pelles, Cyclops manus

effugere. Lege Horaerum libro Odysseje nono.

perpetravit, Agamemnon vindice bello et Trojas subversione

purgavit. Scelera enim vindicta purgantur Herculcm] Hercules Jovis et Alcmeuce filius fuit,

emoliunturque.

qui robore ac fortitudine caeteris hominibus supra

Ille] Agamemnon. Hic ad bellum Trojanum proli- quam credibile est, prtestitit. Hujus varise res gestse

ciscens, cum apud Aulidem reliquos Grajciffi princi- traduntur a Diodoro Siculo, Ovidio, Seneca Tragico,

pes exspectaret, imprudens Dianaa cervam occidit.

Nicolao Perotto in Cornucopiaj, et caeteris.

Quare dea irata, in tantam tempestatem mare exci- Buri labores] Herculei labores proverbialiter celetavit,

ut Grsecorum classis inde discedere non posbrantur,

de quo noster Erasmus abunde Adagiorum

set. Cum autem etiam peste laborarent, consultus D chiliade tertia, proverbio primo.

Centauros] Hi fuerunt Thessali ex anteriori parte

viri, ex posteriori equi. Hercules optabat eos e Peleo

monte depellere, sed ipse prior injustum bellum

nolebat inferre. Curavit igitur a Pholo susceptus

b.ospitio, ut prcBstantissimi vini cadus promeretur.

Odore tracti Centauri, vinum rapere tentaverunt.

Hercules occasionem nactus, omnes aut interemit,

aut inde fugavit.

Spolium] Pellem, qua pro scuto ususest.

Leoni] Vastus hic et immanis leo fuit, et qui ar-

mis domari non poterat. Hercules observato speluncEe

aditu, egredientem comprehendit, et strangulavit.

Fixit] Trajecit.

Certis'] Inevitabilibus.

Volucres] Stymphalides. Claudianus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!