03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ENNODII EPISCOPI TICINENSIS

immanitate superasse. Quando inveniri potuit, aut A

quod plus amare possis a filio, aut propter filium

quod timere? facultatum cura debuit postliaberi :

quia nunquam bena heereditas quaesita est hKrede

contempto. Ecce dico, ni Ueus per sollicitudinera

meam servi sui malivolis obstitisset, omnis generis

tui fuerat planta succisa. Leeenae catulos tutis silvarum

aut eremi commendant penetralibus, ne partus

earum praeda sit hominum. Dicas forsitan, quod hffic

axprobratio gravitei rae ferre impactam de adolescente

sarcinam monstret. Novit Deus hoc solum me

acerbe perpeti, quod et praesentia tua careo, et to-

tius te per silentium immemorem afFectionis esse co-

gnosco. Beneficio tamen Dei paterna puero nostro

non dercgatur instantia. Imbuendus liberalibus di- „

sciplinis limen nobilitatis ingressus est. Ipsam quo-

que ad te ' dictionem qua commendatus est, desti-

navi : in qua non eloquentiam, sed vota cognoscas.

Vale ergo, mi domina, et si fieri potest, nostris te

cum Dei ordinatione redde conspectibus.

EPISTOLA XVI.

ENNODIUS - LACONIO.

Diu est quod animus meus illa quia solebat rele-

vari, exspectatione torquetur. In longum traxistis

silentia, nulla necessitate compulsi. Non fui hujus

imitator negligentioe, ut mea ego scripta prorogarem

: sed ad dies conticui, superventuri spe iilusus

alloquii. Nunc tamen vicit deliberationem meam jam

matura amplitudinis vestrse taciturnitas. Debet evelli

silentium, quod duriter in quadam radice convaluit. C

Geminis ergo prospiciunt scripta nostra compendiis :

et perlatorem ^ Benenatum hominem * propter fuga-

ces suos venientem commendo. et desideriorum

bona non differo. Ergo vale, mi domine, et pro voto

tuo circa me geri prospera cognoscens, paribus me

attoUe sermonibus : quatinus et perlator de benefi-

cio gaudeat, et ego sublever de responso.

EPISTOLA XVII.

ENNODIUS ^ STEPHANO EPISCOPO.

Postquam meritis vestris dignitas vestra restituta

est, et honor quem exigit vita, coUatus, nulla beati-

tudinis vestrae pro peccatis meis scripta suscepi.

Aliena est a proposito vel a moribus vestris circa

supplices, quaj in me servatur oblivio. Temeritatem

' Dictionem qua commendaius\ Praefationemdiclam

Lupicino, quaj secundum locum obtinet inter dictiones

scholasticas.

5 Laconio] Gundobadi regis consiliario, et velut

quaestori, viro nobili ac pio. In Vita Epiphanii .- At

ille, Gundobadus, vocato Laconio, cui etrerumeiveiborum

fldes ab illo semper tulo mandata est : quem et

prxroyativa natalium, et avo?-um curules per magistrx

prohitatis insignia sablimarunt cuni quo confert, quoties

pia et sicut non est cum vitiis sociata nobilitas, nec

astringilur ad illecebras lux naturse, siquidillebenignefacere

valuerit, iste hortatur adhibitus.

' Benenatum,] De quo et epist. sequenti, et fortasse

apudCassiod. lib. iv epist. lo.Ad eam forniam

nomen etlictum, qua Seronatus apud Sidonium, Citonattus

apud Gregorium Magnum, et alia passim.

Epitaphiura Romee Siylar-urrj Lupicino et Jovino

coss. cujus heec portio :

EN EIPHNH ANEnAH BENEKATOC

eioeiAA * EnoiHCA cvMBin.

meam pontiflcalis non accuset auctoritas : vix est, ut

diligentia quid juris possit habere respiciat. Numquam

se metitur, quem stimulat caritatis imperium.

Additur quod perlatori prEesentium obvias manus

adhibere non potui, nisi ut ;Benenatum, hominem

Gallias pro certis negotiis expetentem, ad coronse

vestrae notitiam mei perducei-em sermonis officio :

quem tota humilitate commendans, rogo ut per eum

vicariis relevari procurer alloquiis. Domine mi, sa-

lutationis servitutem tota devotione persolvens spero

principe loco, ut precum vestraruni serenitas meae

quoque mentionem non omittat facere, cum. difini-

tati supplicat sine intermissione, personae.

EPISTOLA XVIII.

ENNODIUS '^ EULALIO EPISCOPO.

Ad quantum me fastigium perduxerit donum spi-

ritalis alloquii, angustia testaretur. si sermoue vale-

ret ambiri. Ad quod enarrandum idonea non est

mentis exilitas, nec sufficit oris egestas. Vos enim

mei memores exstitisse quid aliud computabo, quam

peccata superari? Memoria vestri omne quod actuum

obscenitas potuit ministrare, jam depulit, et per sudum

respicere supernura munus indulsit. Domine

mi, salutationis obsequia decenter impertiens, Deum

rogo, ut circa parvitatem meam illa aniraa in qua

omne quod Deus mandat, exuberat, dignationem

pollicitam sine aliqua procuret irominutione servare.

Quam rem ex arbitrio mihi contingere, frequentium

declarate testimonio liiterarura.

EPISTOLA XIX.

ENNODIUS FAUSTO.

Deo gratias, qui juxta desideria, ne aliquando ab

scriptione teraperem, negotiosa facit esse colloquia :

potest enim et utilitati prodesse, quod exigit jus

araoris. Proinde, domine, indicia meaa valetudinis

faoiens, fugacem puerum veslrum, Germanum voca-

bulo, qui ante Iriennium lapsus est, me suspicor in-

venisse ; de quo indiculum destinavi : qui si vere

vester est, mature sequenda cognoscam.

EPISTOLA XX.

FAUSTO ENNODIUS.

Multiplicibus veneratoris vestri ' afflnis mei, Ju-

liani negotium Marcellini laborat insidiis : qui ad

querelam tantummodo paratus, de judicii integritate

BENENATO THEOFILA FECIT LXOR EJUS.

' Propter fugaces swoj] Servos fuga elapsos Epist

19 : fugacem servum vestrum, qui anleUriennium lapsus

est , Fugacem servum pro fugitivo dixit etiam

Honorius imp. ieg. 8 cod. Theod. de jurisdictione,

et Gregor. Turon. lib. vi, cap. 31.

^ Stephano episcopo] Haud dubium, quin Ecclesise

Lugdunensis, ubi et Laconius, ad quem de eadem re

scripsit. Hanc igitur gratiam Ennodio Lugdunenses

debent, quod episcopi sui memoriam, qua? tenuis

apnd ipsos et obscura restabat,

vatam vident.

hac epistola conser-

'^ Eulalio episcopo] Vide an Syracusano, qui synodis

aliquot Sj-mmachi papae interfuit : et multis laudibus

ornatur in Vita S. Fulgentii. Sed fieri potest,

ut alios eliam habuerit setas illa ejusdem uominis

episcopos.

' Affinis mei Juliani] Ad quem lih. iv, epist. 7

* OEOO] Sic editio Sirm. Forle rescribendum OEO'1'.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!