03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

307

HORMISDiE PAP^

lalere veslram volens sanctiUtem, bene deliberavit A tilius vester rognavit, cognoscitis. In prcesenti quoque

ut quod jam factum est in prasenti nuntiaret vestrae

sanctitati. Paulo post de ea his manifestius significa-

re ; ut, coramuni concilio praecedente omnium, Domino

etSalvatori nostro Jesu Cliristo ea quee ad

utilitatem communem conveniunt, et undique sunt

irreprehensibilia, catliolicae fidei correctionibus, cla-

rescant. Opportune igitur existimantes fraternis lit-

teris vestram sanclitatem et carissimis alloquiis rogamus

ut majus et instant.ius pro piissimo principe

nostro omuium Dominum Deum orare dignemini.

Omnem in Christo fraternitatem quae cum vestra est

sanctitate ego quoque et naei plurimum salutamus

Aliamayiu. lucolumis in Domino orapro nobis, ama-

bilis Deo et sanotissime pater.

RELATIO

EPIPHANIl EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI.

Paulini sollici/udmem laudat.

Domino meo per omnia amabili Deo sanclissimoque

fratri et comministratori Hormisdae Epiphanius

in Domino salutem.

Paulinus vestra3 sedis defensor, qui vestram retu-

lit epistolam, vestraeque sanotitatis virtutem in se

ostendens, cum gaudio nobiscum conversatus, suam

sollicitudinem communibus consiliis actibusque con-

tulit. Sed quoniam ad vos festinantem non oportebat

eum prolixiore tempore remorari, ideoque reciprocis

alloquentes vestram sanctitatem, protegi pr^fatum

virum et nostri dignum amoris fldelem servum subsistentem

commendamus. Erit autem de his quaa a C

nobis gesta sunt pro vestro animo, et circa sanctas

Ecclesiassollicitudinem quam gerimus, vigilare nobis

dignus tide enarrator. Nam nps orationibus vestree

sanctitatis, ut naturalem bonitatem hujus rei respicientes,

vigiiantissimum habeniem studium, et Deo

cooperante in plnrimis verbum gratiae decurrens sine

aliqua obsistentia ad elfectum oostrum ducit et in-

tentionem. Sed quia difficultates aliquffi accesserunt,

gubernatione utique et inniti dispositione ea quaehic

movetur oportet, et competenter exponi, sicut et vestra

cognoscit super omuia sanctitas. Et quemadmodum

oportet eos qui Dei greges pascere sortiti sunt

universa ad gloriam Dei et agere et moliri, spem

salutisin eum habentes : et sicut scriptum est : Di- q

ligentibus Deum omnia cooperanlur in bonum [Rom.

vin). Ea enim quae vobis placeant, sicut dictum est,

sentire quoque et agere nitimur, sanctissime. Omnem

in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanoti-

tate, ego quoque et mei plurimum salutamus.

EXEMPLUM EPISTOL/E

JUSTINIANI VIRI CLARISSIMI AD HORMISDAM.

Petit ut p?-o Ecclesiarum unione laboret, et sibi adea

respondeat qucsper legatos scripserat.

Domino beatissimo atque apostolico patri Hormis-

da3 papae urbis Romae Justinianus.

Quanta reverentia vestram beatitudinem veneremur,

multis epistolis, ex quo serenissimusimperator

(a) Edit. 'Rom., venerandarum.

(6) Al. filiis.

debito pudore salutantes tuam sanctitatem, postulamus

enisius ut assiduis precibus et frequentissimis

orationibus pro concordia laboretis Ecclesiarum (o)

vestrarum, nobisque (sicut per legatos etiam vestros

post omnia scripsimus) tam de sermone de quo ver-

titur controversia, quam de nominibus episcoporum

sub Acaoio defunctnrvmi, per Eulogium virum sublimem

tribunumet notarium dignetur apostolatus ve-

ster integrum indubitatumque destinare responsum;

omnibus videlicet quae praesentibus legatis vestris

ordinata sunt iii perpetuo firmiter duraturis. Vir

namque religio.^is Joannes episcopus, qui venturus

est Romam, deiinetur aegritudine corporali : niliil

enim prohibet ar.l.e ejus quoque adventum concordiam

praevenire, sublata dubitatione religionis, et

eum tamenmox iiimittemus favente divinitate, quia

jam melius habei : quoniam nec difficilia sunt quae

ceciderunt in ambiguitatem; nec expedit diutiuscausam

vitce protrahi sempiterna^, ne dilatis temporibus

aliquid nasoatur incertius. Eternitatis igitur supernae

tremendique judicii non immemor sanctitas vestra,

quae sibi commissa sunt efficaciaa tradi deproperet,

(6) ut intelligant cuncti rcctevos apostolicaesedis esse

primatum sortitos. Haec igitur quae scribuntur a no-

bis affectu paterno jubete quantocius adimpleri. Scitis

namque quam sit admirabilis gloriee tantorum erro-

res annorum vestri pontificatus tempore stirpitus

aboleri.

EXEMPLUM EPISTOLJE

JUSTINIANl COS. AD HORMISDAM

ConfitemurChristum Dominv.rnrecteunumin Trinitate

dici, secusuHum ex Tr.nilole.In nominibusepiscoporum

damnandisnon ita severe agendum.

Domino viro beatissimo sanctoque patri Hormisdse

urbis Romce pontifici Justinianus' cos.

Quantam venerationemreligionishabeamus, quamque

soUiciti semper fuerimus propter uniendas san-

ctas Ecclesias, testis est quoque vestra beatitudo.

Postquam regnavit enim dominus noster inclytas

imperatorper omnes ad Italiam venientes diresimus

litteras, apostolatum tuum rogantes sicut deoebat.

Nunc etiam ne quid eorumquse tieri convenit prae-

termittatur, Joannes vir reverendissimus antistes.

Heraclianus presbyter, et Constantiusdiaeonus sacro-

sanotaj Ecolesice hujus inclytae civitatis destinati sunt

ad urbem feliciter, ut super omnibus qute scripsit

filius vester serenissimus imperator integrum responsum

accipiant. Dignetur ergo sanctitas tua suscipere

memoratos viros religiosissimos libenter, et habitis

orationibus, plaoataque Divinitate, sio omnia debeat

ordinare venerabiliter, ut nihil ultra remaneat in

ambiguum. Nobis etenim videtur quoniam Filius Dei

vivi Dominus uoster Jesus Christus ex virgine Maria

natus, quem praedicat summus apostolorum carne

passum, recte diciturunus in Trinitate cum PatreSpirituque

sancto regnare, majestatisque ejus personam

in Trinitate, et ex Trinitate non infideliter credimus.

* Ita legitur iu collect. Avellana, cum antea in

editis haberetui", vir clarissi?nus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!