03.06.2013 Views

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

t. I (PL 63)

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

389 EPISTOL.E ET DECRETA. 390

probat esse discipulum. Sed quia nobis nuno omnia

in confessione similia, et libertatis propriaj resump-

sistis alfectum ; paterna rursus haereditatis cupientes

esse consortes, amplectimini graliam traditionis an-

tiqua? ; et in illius incunvulsi fundamenti stabilitate

persistite, non cum temporibus corda mutantes ; in-

constantis enim mutabilitas ista solet esse propositi :

atque ideo bene fundatis oportet inhaerere ; quando

hujusmodi studia clementia scit fovere divini, ut

fidei vestra; firmitas vobii de aliorum salute fructificet,

et fervore vestri studii aliorum quoque animus

ad resumptionem bonorum suorum possit accendi;

quatenus et de vobis quoque sanctus apostolus di-

xisse credatur : JEmulatiovesira provocavil plu.rimos

{II Cor. IX). Ergo Nestorii et Eutychetis impietatibus

juxta synodalia constituta damnatis, sectatores quo-

que eorum similiter exsecrantes, cum essultatione

dicamus : Exite de medio eorum, et separamini, et

immundum ne tetigeritis, dicit Dominus {Levit. xv).

Quemadmodum enim quis malarum inyentionum de-

testabitur principes, si non declinat sequaces"? aut

quemadmodum odit originem, qui non exsecratur et

sobolem? lu discipulis pra;dicatur fama docentium,

et donec male jactorum seminum radix per succedentes

culta floruerit, tandiu auctorum memoria non

peribit. Addatur perdito Eutycheti et Acacius discipulus

sub communione Petri, omniumque damnatorum

mixtus errori : quos vestra dilectio litteris suis,

dum fidem suam asserit, evidenter expressit. Ad in-

structionem veslrae fidei pleniorem, quo ordine ad

communionem nostram suscipi deceat revertenles,

indiculum subter adjecimus, sperantes in Deum bonorum

omnium largitorem, quod laudabili circafidem

vestrce devotionis instantia, non solum hoc eorum

qui vobisvicinitate junguntur saluti prosit, sed eorum

quoque, ad q\ios fidei vestree et religioscB voluntatis

velox fama pervenerit. Rufinum siquidem diaconum,

qui nobis litteras vestras obtulit, in Christi caritate

suscepimus, quem apostolorum orationibus commen-

dantes cum pace remittimus, hortantes litteras, a

nobis tam ad caritatem tuam quam ad synodum diie-

ctas populo relegatis, quod et nos pro fidei vestrae

commendatione feci-jse cognosce. Data xvii calendas

Decembris, Petro v. c. consule.

EPISTOLA SYNODICA,

SIVE EXEMPLAR RELAIIOKIS SYNODI EPIRI VETERIS AD

HORMISDAM FAPAM.

Joannis in Nicopolitanum episcopum elecii posiulant

confirmationem, et in fide catholica instrui cupiunt.

Domino nostro per cuncta sanctissimo ac beatissimo

patri patrum, comministro ac principi episcoporum

Hormisdce, synodus veteris Epiri, Joannes,

Matthceus, Constanlinus, Christodorus (Christopho-

rus), Hilarus, Philippus, Julianus et Chrysippus.

Si dignis prsemiis uti tentemus, necesse est multis

fletibus horum depromptiones efficere. Plurimi nam-

a Ead^em hic nomina sedium atque in epistola

mus. Hardulnus.

A que ex iiobis in regnante fuere Constantinopoli ; cum

veslri sanctissimi vicarii Ennodius et Fortunatus

episcopi, Venantius presbj'ter, Yitalis diaconus, et

Hilarus notarius degerent, pietatis agonera susceptum

tenentes. Nobiscum aulem fuit, inter sanctos factus,

pater atque archiepiscopus noster Alcyson, qui cum

omni prsesumptione supplicibus utens hbellis, apud

vestram beatitudinem dignus effectus est apostolicae

sedi vestrce commuoicare nobiscum. Sed quia re-

penle qui cunctorum retinet potestatem hunc ad se

evocavit ; nos irrefrenabili fletu detenti pervenimus

tamen ad patriam, nullo modo errorem propter

Dei gratiam sustinentes, sed ubique vestra decreta

sectantes.

Flentibus autem nobis atque lamentantibus cum

his qui nobiscum relecti sunt in paroecia commini-

stris, quis possit de orthodoxis recte Christi oves

transigere ; qui consolatur humiles, consolatus est

etiam nos per vestras orationes, demonstrans me-

tropolitanae civitati in cunctis sanctissimum Joannem,

qui a pueritia in Ecclesia sine culpa nutritus

imo laudabiliter in ea degeus ; ita ut neque eum in

his quisquam temporibus antecellat ; zelo autem circa

orthodoxa, juxta apostolicas admonitiones vestras,

nulli omnino cedens. Hunc ergo Dei providentia or-

dinavimus praesulem Nicopolitanorum sanctissimae

Ecclesiae : et rogamus ut juxta antiquam consuetudinem

hunc quoque complectamini paternis visceri-

bus vestris, nobisque aut ipsi, Dei gratia, efticiamini

Q arma inexpugnabilia commonitionibus vestris atque

doctrinis: et deprecantibus nobis inclinetis aurem,

et pietatem concordife reperiatis, juxta inspiratam

vobis divinitus apostolicam providentiam, ut in pace,

quaa est ei amabilis, cunctse sanctissimae Ecclesiae

cooptatse immarcescibilem vobis coronam nectentes,

in omni pietate atque humililate comprehendatur in

Christo. Venerabilem vero diaconum Ruflnum, pro-

pter hanc tam necessariam causam directum, liben-

ter rogati respicite, et ad nos sub velocitate re-

mittite portantem doctrinas vestras apostolicas. Et

alia manu : Incolumem me ora, sanctissime pater

patrum.

a Ego Joannes episcopus rursus retuli ; Incolumem

me ora in Domino, sanctissime ac beatissime pater

patrum.

Ego Matthreus episcopus Butroti retuli.

Ego Constantinus episcopus Hacnanopoleos (Ha-

drianopoleos) retuli ; Incolumem in Domino me ora,

sanctissime ac beatissimepater patrum.

Ego Christodorus (Christophorus) episcopus An-

chiasmi retuli.

Ego Hilarius episcopus Photices retuli.

Ego Philippus episcopus Phcenices retuli.

Ego Julianus episcopus Dodones retuli.

Ego Chrysippus episcopus Congrae retuli.

39, 3 part. Concil. Chalced., unde nonnulla emendavi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!