25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

150 hermann von der hardt für leibniz, Beilage zu N. 108 N. 109

Alexandri tempora, qui Romam deferri curaverit. Romae servatae dicuntur usque ad

tempora Pipini Imperatoris, Patris Caroli M. Roma tunc transiisse Parisios. Parisiis in

Saxoniam vectas, et in Corbeiensi Monasterio depositas esse.

Vita S. Annonis, in Msc. Helmst.

5 Ultra centum habet folia, in 8 o . in membrana. Initium est, Anno, generis et patriae

suae decus, finis abest, nec multum tamen deesse apparet, quod in miraculis recensendis

ultima abeant.

Vita S. Auctoris, in Msc. Helmst.

Brevis est. De translatione nihil, praeterquam, quod religioso viro prope cryptam

10 ejus sit revelatum, per ipsummet S. Auctorem, translationem sui in Saxoniam corporis

imminere, quod in Saxonia collocatum magno habeatur in honore. De modo translationis

nihil.

Libellus, cujus initium, Volens visitare altaria. Est libellus precum fundendarum

coram singulis omnium ordine sanctorum altaribus, Hildesii existentibus. Integer titulus

15 vel exordium libri est: Volens visitare altaria in Ecclesia Hildesemensi, causa devotionis,

incipiat in hunc modum, primo in choro dicat Collectam de reliquiis quae continentur in

capsa argentea. Reliquiae vero non exprimuntur.

Vita Godeschalci NoviMonasteriensis, in Msc. Helmst.

Godeschalcus, Holsatus, Horcha-Novimonasteriensis, vir plebejus, simplex, agricola,

20 in parochia Novimonasteriensi, in villa Horchen, milliare magnum a Novimonasterio distante,

fagis, quercubus aliisque arboribus eradicandis arvisque conserendis victum quaerens,

tenuissimae fortunae. Anno 1188. sub Friderico Imperatore, quando Henricus Saxoniae

et Bavariae Dux, Friderico in itinere Hierosolymitano occupato, ex Anglia in Saxoniam

redierat, et, ab ArchiEpiscopo Bremensi Hartwico susceptus, pristinum Stadense

25 castrum et feudum ab eo recuperarat, Albimque trajiciens Holsaticam gentem favore sibi

devinxerat, et Comitatum Atolfi, cum Caesare absentis, (ViceComite Atolfo de Dasle,

postquam castrum Sicheberg milite praesidiario muniverat, Lubecam fugiente), obtinuerat,

memoratamque arcem Segeberg per Holsatos, in octo tribus distributos, vallo ad

excursiones praecludendas muniebat, hic Godeschalcus, cum ceteris ad operam illam des-

30 tinatis parochiae illius capitibus, vel invitus, ob morbum, illuc commeare jussus. Morbo

mox graviter correptus, visiones fertur habuisse multas de coelo et inferno. Quas, ut

ex ore tandem viri, in patriam vecti, acceperit sacerdos Parochianus, longo conscripsit

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!