25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

796 william wotton an leibniz, 16. (27.) September 1704 N. 540

omnia accuratissime delineantur.

Doleo multum ob Schilteri vestri et Mejeri Fata; Studiis enim in quibus egregii

isti viri inclaruerunt impense delector. Complures ex Dania et Suecia Libros et Scandinaviorum

Lingua veteri, et de illorum Antiquitatibus conscriptos mihimet comparavi,

5 quos dies noctesque quantum per alia negotia, et per fractam valetudinem licet evolvo.

Utinam Indicem mihi dares Librorum, quos in vestris partibus facile comparavero, ex

quibus et Linguam, et Antiquitates et Leges Germaniae priscae ediscerem. Quales Libros

si nancisci possim, felicissimum me fore existimavero. Georgii Hickesii quondam Decani

Wigorniensis vastum opus Grammaticum et Philologicum, in quo Linguas omnes vete-

10 res Septentrionales ex communi Gothico fonte provenientes [accu]ratissime illustrabit,

Antiquitatesque patrias simul et reliquarum Teutonicarum Gentium luculenter explicabit,

duobus constans voluminibus in folio, quotidie ex Oxoniensi praelo exspectamus.

Juniique Glossaria quae memoras in tuis litteris, tandem proditura non desperamus. Et

ut videas quam gnaviter hisce Studiis nos incumbimus, Edvardus Lhuydius Cambrobri-

15 tannus, Musei Ashmoleani apud Oxonienses custos, Vir in naturali Historia Lapidum

praesertim ac Stirpium ad miraculum doctus (ut ex sua Lithologia Britannica jam olim

edita liquido apparet), Opus aeque grande ac Hickesianum jam memoratum, molitur, in

quo quicquid ad Linguas et Antiquitates Cambrobritannicas, Hibernicas, et Aremoricas

enucleandas pertinet accuratissime illustrabit. Primum volumen jam sub praelo sudat,

20 brevi proditurum, in quo Lingua Hibernica illustratur; in caeteris quae sequentur, Antiquitates

Hibernicae, Wallicae, Cornubienses et Aremoricae describentur.

Quod Ill mus Spanhemius Dissertationes suas de Praestantia et Usu Numismatum

altero tanto auctiores jam Londini excudit, te ut credo non latet. Intra annum illas

expectamus. De meis Studiis si quid scire cupis haec accipe. Haeredes magni illius Philo-

25 sophi Roberti Boylei chartas omnes Schediaque cujuscunque generis quae in Museo ejus

inveniri potuerunt mihi commendarunt, ut ex illis, Librisque ejus editis Historiam vitae

operumque eximii illius Viri consarcinarem: Qua finita Linguae Antiquitatibusque patriis

2 Schilteri . . . Fata: Tatsächlich starb J. Schilter erst am 14. Mai 1705; vgl. N. 319 u. Erl.

9 opus: G. Hickes, Linguam Vett. Septentrionalium thesaurus, 1703–1705. 13 Glossaria: vgl.

N. 319 Erl. 16 Lithologia: E. Lloyd, Lithophylacii Britannici Ichnographia, 1699. 19 Primum

volumen: E. Lloyd, Archaeologia Britannica, 1707. 26 Historiam vitae: Wotton plante zwischen 1696

und 1709 eine Biographie von R. Boyle, deren eigentliches Manuskript verloren ist; zugehöriges Material

hat sich aber erhalten in London British Library Add. MS 4229 f. 1–32, gedr. in: M. Hunter, Robert

Boyle by himself and his friends, with a fragment of William Wotton’s lost Life of Boyle, London 1994,

S. 111–148. Vgl. ebd., S. XXXVI–LIV, zur Geschichte des Projekts.

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!