25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

630 hermann von der hardt an leibniz, 15. August 1704 N. 452

quondam expeditissimus coeli interpres Mercurius, junctis his distichis:

Accubuere Dei. Quid agat cum Baucide conjux,

Unus ubi villae pauperis anser opes?

Hunc tamen hospitibus Domini mactare paratis,

5 Sed levis annosas effugit ille manus.

Unica vivat avis vestrae custodia villae,

Talibus hospitibus nam voluisse satis 1 .

Quotiescunque posthac, quod fiet saepius, hanc contemplabor imaginem, casulae

meae ornamentum, Tui, non interpretis Deorum, sed Praesidis, hospitis illustrissimi, im-

10 memor nunquam fuero. Nec mihi in villula mea conjux, non liberi, non apparatus, nihil

suave et blandum, nihil dulce et delicatum, nihil ex Veneris et Bacchi lusibus, praeter

anseres. Horum strepitus, musica dulcis: Horum alae, arma et praesidia: Horum adeps,

unguentum et medicina mea. Hos servare, officium, hos alere, negotium, haec voluptas,

haec vita mea! Tibi proinde, at quanto hospiti, Deorum arbitrio, quid praeter anserinas

15 plumas? Baucidis hospitium, tenuem villam! Commentationes veterum ac recentium, vatum

et poetarum oracula, historicorum et oratorum effata, philosophorum apophtegmata,

sapientum monita, anserinus strepitus, sed gratus, sed dulcis, aures animumque mulcens.

Horum theatrum, museum, anserum forte stabulum. Hae alites, alis et calamis rapiuntur

aëremque permeant: Ut candidissima sunt veterum sapientum monumenta, ad nos

20 ex remotis terris perlata. Calami calamitatis et barbariei remedia. Sine plumis anserinis

rara quies, brevis tranquillitas. Animum pacatum, quietum, tranquillum, curis expertem,

sufficiunt hae plumae, sapientum reliquiae. Unguentum anserinum optimum pharmacum,

quod et capitis et pectoris dolores mitiget, viscera emolliat, febrim pellat, renes purget,

podagrae nodos solvat et frangat, quin amaram mortem dulcedine tingat. In qualicunque

25 aegritudine sumatur adipis anserini quantum lubet, inungatur nunc synciput, nunc sternum

cum scapulis, nunc lumbi, nunc planta, et omnis cessabit dolor. Probatum est; sine

medici disciplina. Haec et meae villae medicina, quam sine sumptibus, sine multo labore

paro. Quo profecto unguento nisi fatali hoc anno a capite ad calcem memet diligenter

inunxissem, non una aegritudo me consumsisset. Nunc vegetus, firmus, praesens, vigil,

30 cum anserino grege, hanc rem curans sedulo, pingui tanto beneficio, in angusta casa.

Intelligis, quo humanitatis genere, Te, quantum hospitem! Non Mercurium, deorum

1 〈Darüber notiert von L e i b n i z ’ Hand:〉 sat est

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!