25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

242 johann fabricius an leibniz, 7. April 1704 N. 172

Quod dedicationem exigui Controversiarum operis E. T. non dedignari velit, magna

cum voluptate percepi. Absit autem, ut monita cum ab E. T. tum a venerabili Dn. Abbate

Luccensi data ex animo dimiserim, quin potius eorum accuratam habui rationem,

neque quidquam reliqui, nisi quod mearum cogitationum soboles est, et Altorfio Helm-

5 stadium allatum. Hac hebdomade opus e preli tortura liberabitur. L u t h e r a n o r u m

appellatione non semper utor, sed tantum alicubi, non quod approbem, sed vulgi sermonem

imitans, sicut et indico sub initium controversiarum contra Reformatos, praeterquam

quod id etiam in Amoenitatibus theol. factum est p. 570. Praeclaro operi Rerum

Brunsvic. Guelf. et Est., quod moliris, felicem progressum et finem adprecor. Ex meo mo-

10 nasterio, cujus scripta a furiis bellicis dissipata sunt, frustra quid petitur; rogavi autem

abbates Spechtium Schmidiumque, ut, si quid habent, id suppeditare velint. Desideravit

jam diu E. T. culcitram cum ventili, quae possit inflari et usum praestare in carpento.

Ejus gratia scripsi tunc ad Feuerlinum juniorem, pastorem ad D. Aegidii in patria mea,

et Gymnasii inspectorem, qui respondit, tales apud se non confici, sed forte Lipsiae; au-

15 divisse se tamen aliquid de meliori sorte culcitrarum pro vehiculo, sed non satis amplius

recordari, eumque, qui sibi id dixit, Argentoratum esse profectum. Nuper igitur promissi

memor significavit, alterum dixisse, credendum sibi esse experto, culcitras pilis equorum

coctis et incrispatis infercitas longe praestare alteris cum ventili. Quod hac occasione

significandum duxi. Ex peregrinis oris scribitur, Wunstrupiensem Praesulem aliquid edi-

20 turum contra unionem religionum, in qua laboretur Berolini. Quod quam verum sit, dies

docebit. Vale et favere perge 〈...〉

4 f. Helmstadio K, korr. Hrsg. 12 culcritram K, korr. Hrsg.

7 sub initium: vgl. a. a. O., S. 485 f. 9 f. meo monasterio: Königslutter. 11 Spechtium:

Chr. Specht, seit 1693 Abt von Riddagshausen. 11 Schmidiumque: J. A. Schmidt, Abt von Marienthal.

11 Desideravit: vgl. I, 20 N. 196 u. N. 307, ferner oben N. 47 u. Erl. 13 D. Aegidii: nur

1663–1669; bereits seit 1683 war Feuerlein Pfarrer an St. Sebald. 14 respondit: vgl. I, 20 N. 307.

19 Wunstrupiensem Praesulem: P. Leyser, 1687–1708 1. Pfarrer an der Wunstorfer Stiftskirche, seit 1695

Generalsuperintendent. 19 aliquid: nicht erschienen.

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!