25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 499 gisbert cuper an leibniz, 10. September 1704 699

gandae Romanae religionis ergo missi fuerunt, et reduces sunt, nos hisce difficultatibus

extricare possint; adjeci ectypos monstrorum illorum, quos etiam ad te mitto, teque etiam

atque etiam rogo, ut quae tua sit sententia, mihi aperire velis; nam cum animum tot praeclaris

rebus habeas succinctum et ������������� sis, spero, imo confido, te inventurum

et deprompturum aliquid ex divite tuo penu, unde res tam insolens et paradoxa illustrari 5

queat.

Caeterum celare te non possum, me fere credere, te non satis prospera uti valetudine,

quia ultimis meis nondum (neque enim dubito quin eas receperis) respondisti; quod si ita

est, ego certe Deum veneror opt. Maximum, ut tui rationem habere, ut teque restituere

velit in pristinum sanitatis statum, et qua est benevolentia summa, pati, ut diu intersis 10

rebus humanis, et tam Rem Publicam quam Literarum consiliis et scriptis tuis adjuvare

possis. Quod si negotiis circumvallatus es, ego utique veniam peto libertati meae, et quod

iterum adsim molestus et incommodus interpellator; rogoque serium in modum ut eam

donare velis amori, quo studia, omnesque qui tuo exemplo tam alacriter iis incumbunt,

prosequor, et voluptati quam ex mutuo hoc capio commercio. 15

Ego horas meas subcisivas impendo etiam Musis, et ni bellum, quod tantis sumptibus

sustinere debemus, faceret, jam typographi admoverent manus Gordianis et Elephantis

meis, nec non aliis opusculis, quae inchoata (an absoluta?) premo, et quae aliorum servo.

Nosti Everhardum Feithum edidisse Antiquitates Homericas, virumque illum in hocce

studiorum genere esse versatum. Possideo ejusdem libros duos Antiquitatum Atticarum, 20

et unum de Republ. Atheniensium ����������, qui certe luce sunt dignissimi, et ad eum

modum compositi, quo Joh. Meursius antiquos populi illius ritus illustravit; praeterea paralipomena

Attica tribus libris comprehensa, sed indigesta, quae tamen eruditus juvenis

facile in ordinem redigere posset, si eidem viam monstravero, qua Feithus in excerpendo

usus est, et quomodo inde libellos suos composuerit. 25

Juriaeus edidit, uti nosti procul dubio, H i s t o r i a m C r i t i c a m D o g m a -

t u m e t C u l t u u m etc. Gallice, atque ego reperio plurima illam doctrina et pro-

16 subscisivas k, korr. nach K Hrsg.

8 nondum . . . respondisti: Leibniz hatte zuletzt am 1. Juli 1703 geschrieben (I, 22 N. 272).

17 Gordianis: G. Cuper, Historia trium Gordianorum, 1697. 17 Elephantis: G. Cuper, De elephantis

in nummis obviis exercitationes duae, 1719. 22 illustravit: Gemeint ist wohl J. van Meurs, Themis

Attica, 1685. 26 H i s t o r i a m : P. Jurieu, Histoire critique des dogmes et des cultes, 1704.

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!