25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

698 gisbert cuper an leibniz, 10. September 1704 N. 499

10 Sept. 1704

Illustrissimo viro Godefr. Guielmo Leibnitzio s. d. Gisb. Cuperus.

Quas ad te, vir illustris, ultimas dedi XXIII. Octobris anni elapsi die, spero equidem

recte curatas esse. Respondi tunc iis quas 1. Julii ejusdem anni ad me misisti, et pro

5 modulo ingenii mei egi de variis rebus, et quidem de imaguncula hieroglyphica vel monstro

potius in Siberia reperto.

L i g n e a m eam esse significavi, sed erravi largiter, et properanter nimis legi epistolam

amplissimi Witzenii Belgicam, atque ex Gout feci Hout; est enim ex auro, illamque manibus

tractavi et oculis meis vidi Aprili proximo Amstelaedami. Duae fuerunt aureae in

10 sepulchris repertae, simulque lanx ex metallo litteris, si quid judicare possum de re tam

obscura, Chinicis inscripta; unde verisimile alicui posset videri, gentis illius mercatorem

praedivitem, vel legatum eo monumento conditum esse, licet non meminerim me observasse

inter sacra et superstitiones Chinensium ejuscemodi monstra (quorum caeteroquin

gens illa ferax est admodum) fuisse et varia itineraria eam ob causam inspecta a me et

15 evoluta id me non docuerint. Romam scripsi ad Guielmum Bonjourium Augustinianae

Familiae monachum doctissimum, si forte illi, qui in amplissimum illud regnum propa-

9 fuerunt | ejusmodi gestr. | aureae | imagunculae gestr. | K 11 Chinicis | litteris gestr. | K

4 iis . . . misisti: I, 22 N. 272.

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!