25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 23 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

802 johann friedrich hodann an leibniz, 30. September 1704 N. 545

Literas, quas ad Dn. Guidium huc usque deportavi, semper is dixit, se Excellentiae

Vestrae esse missurum. In posterum itaque quaeram, an eas inclusurus sit fasciculo ad

Reginam pertinente, quamvis ejusmodi viri talibus quaestionibus, ad rem tamen plurimum

facientibus, multum se torqueri vix patiuntur. Quae igitur mea hac in re erunt,

5 lubenti animo agam: modo mittentes promissa recte exequantur. Putant fortasse, Excellentiam

Vestram nummulorum quorundam in tales res expensionem tantopere non

curare. Queritur interdum Dominus Abbas, formam literarum mearum nunc nimis esse

latam, nunc inaequalem. Sed cum plerumque non unae sed plures literae sint mittendae,

quae se complicari in aliam saepe nullo modo sinunt, inaequalitatem etiam illam

10 effugere semper non possum. Deinde credo, serenissimam Reginam non ita male esse

accepturam, si fasciculi ad eam missi sint aliquanto inaequales. Illi enim non mittuntur,

ut inde elegantiae laudem compingens aucupetur, sed ut literae iis inclusae legantur. Expetuntur

aliunde literae lectionis, non elegantiae in exteriore facie apparentis gratia. Si

relationes hic retineri deberent, possem aliquando missionem mearum literarum, si nullae

15 extrinsecus advenirent, omittere, ne semper Guidio molestiam crearem. Qui tabellarios

publicos hinc mittunt, semper literas, se Hanoverae Excellentiae Vestrae exhibendas esse

indicantes, mihi reddiderunt. Monui autem insuper eos, ut, si forte acciperent literas Berolinum

ad Vestram Excellentiam deportandas, eas etiam mihi traderent. Quando enim

illas accepero, fasciculo meo includi poterunt. Haec ita placere Excell. Vestrae putavi.

20 Advenit hodie ex Hollandia per urbem Bremam missus fasciculus, tubi optici formam

habens, cubito aliquanto longior. Operculum in extremitate altera itineris incommoda

detriverant: unde teres in eo baculus latere conspici potest, circa quem chartae quaedam

sunt convolutae, aut nescio quae alia, odorem emplastri alicujus spirantia. Ita eum apud

me retinebo, quemadmodum mihi missus est. Scutum insignis tali fere modo depingere

25 licet:

Nescio, an Serenissima Electrix jam tum hinc profecta sit: nuper dicebatur hesterno

11 accepturum K 2 , korr. Hrsg. 22 bacuculus K 2 , korr. Hrsg.

7 Dominus Abbas: G. Guidi. 20 fasciculus: nicht ermittelt.

20. 7. 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!