23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

In frontispicio ecclesiae super ostium imagines sanctorum Faustini et

Iovitae pingantur exprimanturve. A parte anteriori coemiterium claudatur

ita ut distinguatur muro ab ingressu parochialis domus et in eo crux erigatur.

In sacristia perficiatur lavatorium infra mensem, et calix prophanatus

inauretur. [f. 847r] Provideatur de purificatoriis, corporalibus et de sacculis

eorum, de vase item pro abluendis purificatoriis, ac de velis infra mensem.

Praeterea comparentur quamprimum poterit, ad huius ecclesiae altarium

et sacrestiae usum, omnia necessaria quae in instructionibus generalibus

de suppellettili ecclesiae parochialis commonstrata sunt.

Schola Sanctissimi Sacramenti quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, ab illustrissimo visitatore iam nunc erecta est, servet regulas ad

usum communem provinciae Mediolanensis edendas. Distributio panis

usu tantum introducta, quae tam divitibus quam pauperibus in die purificationis

Beatae Virginis Mariae expensis scholae Sanctissimi Sacramenti fit,

cum praeter eleemosynae abusum et scholae dispendium ad aliquod etiam

superstitionis periculum se vergat, omnino tollatur.

In oratorio Sancti Sebastiani, in quo est schola Disciplinatorum, altare

nimis angustum ad formam reducatur et in eo donec provisum sit de icona,

de mappis, paliis 2 et aliis necessariis iudicio reverendissimi ordinarii ne

celebretur. Fenestrae nimis 3 dimissae per quas e via publica introspicitur

muro obturentur infra octo dies. Schola Disciplinatorum in suprascripto

oratorio, quae cum non docuerit de eius legitima erectione, iam nunc erecta

est ab illustrissimo visitatore, regulas ad usum communem provinciae

Mediolanensis editas observet et administrationum [f. 847v] rationes scholares

singulo anno, ut caeptum est, curato referant.

In oratorio Sancti Rochi

Altare ad formam reducatur, claudatur et provideatur de cruce, et aliis

necessariis bradellaque ad formam reficiatur. Fenestrae vitreis vel speris ex

tela cerata saltem muniantur. Provideatur de labio aquae benedictae ad formam.

Parietes oratorii incrustentur et dealbentur. Tectum ante portam, ne

pluvia in oratorium defluant, protrahatur. Instaurentur valvae ostii ita ut

commode aperiri et claudi possint. Calix prophanatus inauretur. Donec

omnia suprascripta executioni demandata fuerint, et de aliis necessariis

iudicio vicarii foranei provisum fuerit, in eo ne celebretur.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!