23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

860r] Schola suprascripta, quae cum non docuerit de legitima eius erectione,

iam nunc est erecta ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad usum

communem provinciae mediolanensis editas. Scholares singulo anno administrationum

rationes archipresbitero referant.

In oratorio Sancti Rochi

Cappella in ingressu claudatur provideaturque de paliis, mappis et candelabris

aeneis. Foramen post altare maius muro obturetur, infra quindecim

dies. Altaria omnia lateralia tollantur infra tres dies. Fenestrae in oratorii

frontispicio ita muro obturentur infra mensem, ut per eas e via publica

introspectari non possit et aliae fiant ad formam. Nec antequam de supra

scriptis et aliis necessariis iudicio vicarii foranei provisum sit, in eo celebretur,

sed eius onera interim in archipresbyterali ecclesia adimpleantur.

In oratorio Sancti Thomae de Villa

Amplietur nicia altaris maioris, ita ut ad formam altare construatur [f.

860v] et ornetur quemadmodum in visitatione promissum est a vicinis et

balustro ligneo sepiatur ad formam infra menses sex. Ostium campanilis

muro obstruatur et aliud portam maiorem versus construatur. Altare Sancti

Bernardini tollatur. Legatum Bartholomei de Agnolinis de Villa scutorum

decem pro structura altaris, fabricae altaris maioris applicatur. Portae

laterales muro obstruantur, et una in frontispicio ecclesiae aperiatur e

regione altaris maioris, accedente tamen vicini consensu, cuius est ager

cohaerens oratorio. Labium, quod est in caemiterio pro aqua benedicta, in

ecclesia collocetur. Fenestra fiat a parte serotina, quae vitreis ornetur et

haec omnia infra mensem. Schola Disciplinatorum, per illustrissimum visitatorem

in hoc oratorio erecta, sumat regulam ad usum communem huius

provinciae 14 impressam et eam servent 15 . Scholares singulo anno administrationis

rationem reddant coram archipresbytero.

In oratorio Sancti Faustini, quod quidem oratorium satis amplum, campestre

et ripae lacus vicinum est et in quo exsules et alii facinorosi homines

noctu ad perpetranda delicta recipiuntur. Communitas in hospitale Lazareti,

prout instanter petiit, cum oratorio ad formam ab episcopo approbandam

infra duos annos [f. 861r] exstruatur, quo termino elapso et non fabricato

destruatur, lapides vero, ligna et alia materia fabricae ecclesiae archipresbyteralis

applicantur.

56

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!