23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Monasterium suprascriptae ecclesiae annexum satisque capax et congruum,

in quo de familia fratres, quorum sacerdotes sunt duodecim, ex his

autem septem sacras confessiones audiunt, praeterea etiam in eo habitant

quinque fratres laici eiusdem ordinis. Redditus nullos habet praeter eleemosinas

et legata missarum suprascriptarum, ex quibus percipi poterunt redditus

annui librarum 150. Schola Conceptionis Beatae Virginis Mariae caret erectione,

regulas habet, redditus item annuos et eleemosynas, quae in dies fiunt,

ex quibus ornamenta altaris comparantur et pauperes sublevantur. Regitur a

sindicis, consiliariis et massario, qui quoque biennio mutantur et rationes

administrationum referunt, quibus visis in visitatione subscriptum est.

Ecclesia Sanctae Mariae fratrum Carmelitarum satis ampla et ornata.

Consecrata creditur et in ea Sanctissimum Sacramentum asservatur, ante

quod lampas assidue ardet expensis fratrum. Reliquiae parvae sanctorum in

vase stamneo in sacristia asservantur. Altaria sunt novem, videlicet altare

maius dotatum a Ioanne Roelio qui libras 500 reliquit planetarum ex quibus

[f. 724v] fundus emeretur, cuius redditus a fratribus dicti monasterii

perciperentur cum onere celebrandi divina officia in ecclesia et celebrandi

missam quotidianam per octo menses continuos cuiuslibet anni, altare Circuncisionis,

dotatum a Cornelio Griffo nonnullis redditibus modiorum

duorum cum dimidio olei olivarum cum onere missae quotidianae, praeterea

etiam relictae fuere librae 25 planetae ab eodem Griffo impedendae in

ornamenta et picturas iconae suprascripti altaris. Reliqua altaria septem

sunt indotata. Sacristia incongrua et remota ab ecclesia.

Monasterium suprascriptae ecclesiae annexum in quo habitant de familia

fratres novem, ex quibus sex sunt sacerdotes, et ex his tres confessiones

audiunt, et alii tres laici. Redditus annui, computatis suprascriptis redditibus

legatorum, sunt aureorum 25.

Collegium Montis pietatis spiritualis, ab illustrissimo visitatore in visitatione,

de consensu etiam reverendissimi ordinarii erectum, ut constat

instrumento per cancellarium visitationis accepto ad instantiam domini

Ioseffi Milii qui illud dotavit nonnullis bonis stabilibus ex quibus percipi

poterint in anno redditus librarum 200 planetarum. Cuius collegii et Montis

institutum est conducere lectores et praeceptores, qui impensis Montis

literas humanas aliasque liberales [f. 725r] scientias doceant, mores item

288

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!