23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

transferuntur altare et schola Sancti Ioseph cum eorum oneribus et emolumentis,

quae ad constructionem suprascriptae cappellae aliquid contribuatur.

Cappellania suprascripta accedente patronorum consensu in coadiutoralem

curae animarum erigatur quem consensum procurent archipresbiter

et praefecti ecclesiae.

Altare Sancti Sebastiani tollatur et eius titulus onera et emolumenta si quae

sunt ad suprascriptam cappellam Sanctissimae Trinitatis iam nunc transferuntur.

[f. 954v] Bacetae duae olei in anno per Accursium Frassenum huic altari

relictae lampadi Sanctissimi Sacramenti applicatae iam nunc censeantur.

Altare Sancti Ludovici tollatur et eius onera et emolumenta ad altare

Sancti Christophori construendum ut infra iam nunc transferuntur. Ordinarius

summarie 6 et ex officio contra haeredes et successores Maffei de Garretis

haeredis Laurentii de Trascis, qui ex haereditate tenentur congruam

mercedem cappellano tribuere pro missa quotidiana ut assignavit dictam

mercedem sufficientem, qua cappellanus quotidie et perpetuo ad dictum

altare celebret nec vero ulla ratio habeatur reductionis subreptitiae, quam

obtinuit cappellanus eiusdem altaris non facta mentione obligationis haeredum

ad congruam mercedem dandam expressis multis mendaciis ut constitit

in visitatione. Nisi vero dicti haeredes intra mensem ordinarium docuerint

ad augendam sacerdoti condecentem mercedem non teneri, propter

quod illi iam auctoritate apostolica ut asseritur quaedam bona assignarunt

eamque haereditatem ab hipoteca generali omnium bonorum liberarunt.

Altare Sancti Marci cum suo titulo, onere et emolumento transfertur

iam nunc ad altare in cappella construenda ad formam a parte meridionali

ecclesiae regione altaris Sancti Antonii abbatis. [f. 955r] Haeredes Stephanini

Berthelli praestent sine mora legatum eiusdem pro construendo et

ornando altari Sancti Marci honorifice sumptu haereditatis eiusdem idque

fiat in cappella adhibito omni ornatu ad formam praescriptam instructionum.

Haeredes Zenarii de Scainis, qui ex eiusdem testamento tenentur

praetium domus cuiusdam vendendae et ducatos quinquaginta auri in tot

bona stabilia emendo expendere pro mercede missae quotidianae et solvunt

tantummodo ducatos quinque in anno cappellanis residentibus, cogantur

per commune et homines Salodii uti commissarios ad suprascriptum legatum

exequendum fundumque omnino emendum et quod ultra dictos ducatos

quinque communiter et de iure ex dicto legato percipi potuisset per haeredem

expendatur in suprascriptam cappellam fabricandam.

300

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!