23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

Hano (Capovalle), San Giovanni Battista

[a. Acta visitationis, ff. 683v-684v

Brescia, XXXIII, ff. 33r-34v

U. VAGLIA, Storia della Valle Sabbia. Documenti, II, Brescia 1970 2 , pp. 128-132]

[b. Decreta particularia, ff. 898r-900r

Brescia, XXXV, ff. 218r-219r]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SAN GIOVANNI BATTISTA DI HANO]

[f. 682v] Die 4° maii predicti anni

Visitavit parochialem ecclesiam Sancti Ioannis Baptistae, loci Hani et deinde

intra eius fines infrascriptas scholas et oratoria. Consecratam ut creditur

et in ea Sanctissimum Sacramentum ante quod lampas expensis partim

rectoris et partim populi collucet, et licet ex sententia episcopi Bollani ad

id curatus tamen teneatur, populus tamen in visitatione libras 55 curato

assignavit ut ex eis fundus ematur, cuius redditus sit pro oleo lampadis una

cum aliis [f. 684r] legatis olei quae in dies fiunt. Baptisterium non ad formam.

Altaria quatuor, videlicet altare maius cum schola Sanctissimi Sacramenti,

altare Rosarii cum schola pariter et duo alia altaria indotata. Sacristiam

et coemiterium parietibus clausum. Domum parochialem ecclesiae

annexam. Fabricae et reparationis ecclesiae curam habet populus. Redditus

huius parochiae in anno sunt ducatorum 50 vel circa. Titularis est presbiter

Martinus de Grandis annorum 46. De titulo et litteris ordinum, praeter

quam de prima tonsura, docuit. In munere parochiali scientia tenuis. Clericum

non habet. Processatus de concubinatu, item de armis prohibitis, de

negligentia circa curam animarum. Habitat Hani et residet in suprascriptis

aedibus parochialibus. Animae 460 vel circa, quae sacram communionem

sumunt 300, vel circa. Doctrina christiana nulla fere exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti, non erecta. Regulas neque redditus

habet, sed eleemosynas, quarum curam habet massarius, qui singulis annis

a societate eligitur cum interventu curati; impenduntur eleemosynae in

cereos et ornatum altaris, et administrationum rationes a massario societati

coram curato redduntur.

Schola Rosarii beatae Virginis Mariae. Regulas non habet nec de eius

erectione constat, sed in ea descripti plerique etiam scholares Sanctissimi

145

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!