23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

chialis ecclesiae in instruc- [f. 946v] tionibus generalibus commonstrata

sunt. Obturetur foramen, quod est in sacristia a parte septentrionali. Fenestra

muniatur vitreis. Ex fructibus huius beneficii perpetuo manuteneatur

clericus in habitu, qui missis et aliis parochialibus officiis inserviat.

Schola Sanctissimi Sacramenti, cum non docuerit de eius legitima erectione,

erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad usum provinciae

Mediolanensis edendas et administrationum rationes singulo anno

referantur vicario foraneo vel cui reverendissimus episcopus demandarit.

Archipresbyter etiam cum ex legitima causa et facultate a cura abesse

contigerit, ultra duos dies, de alio sacerdote idoneo provideat, qui missas

celebret et alia parochialia munia subeat. Oblationes pecuniarum, lini, bladorum

et aliorum huiusmodi, quae quandoque intra annum altaribus fiunt,

in capsula pro fabrica ecclesiae deponantur, quae sit duabus diversis clavibus

munita, quarum altera apud deputatos fabricae ecclesiae, altera apud

archipresbyterum asservetur. Clerus et populus huius loci, ut eorum paci

et tranquillitati consulatur in suo et non in alieno agro processiones obeat,

excepto tamen secundo die rogationum, quod in agro Provalii Superioris

eas, ut consueverunt et conventum est, obire poterunt.

[f. 947r] Per archipresbyterum infra mensem illustrissimo visitatori

exhibeantur authentica instrumenta transactionis seu relaxationis quarantularum

factae cum commune et hominibus Provalii Superioris et Bargarum,

ut opportune provideri possit indemnitati huius ecclesiae. Vicarius

foraneus pro tempore in hoc vicariatu Provalii maiorem adhibeat diligentiam

in festorum observatione et contra eorum violatores ad praescriptum

canonum et conciliorum etiam provincialium severe procedat.

Nundinae ne deinceps fiant diebus festis ad praescriptum constitutionum

summorum pontificum et conciliorum provincialium, sed illas reici

possint, in diem praecedentem seu subsequentem simili facto non impeditum.

In solemnitate Sanctissimi Corporis Christi et alias, etiam cum sanctissima

eucaristia circumfertur in altaribus quae in via et plateis parantur,

ne deponatur sed recto ordine procedente ad ecclesiam ad quam defertur

etiam reportetur ea in processione et in aliis etiam, curae sit vicario foraneo

ne actiones prae foribus aedium aut in via contra provincialia decreta

repraesententur proposita etiam, si opus erit, poena interdicti ab ingressu

ecclesiae repraesentantibus. Processiones, quae intra fines parochiarum

vicariatus huius fieri contingerit, ne in posterum fiant sine parochi licentia

265

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!