23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

[b.] [f. 948v] In parochiali ecclesia Sanctae Mariae archipresbyteratu

nuncupata loci Salodii

Tabernaculum ligneum intra octo dies retrotrahatur ad uncias tres saltem

iconam versus et eidem fiat basis decens ornata et firma. Conopea plura

quinave 1 fiant ex panno serico pro tabernaculo ligneo [f. 949r] Sanctissimi

Sacramenti eorum colorum quibus utitur ecclesia pro diversitate temporum

et solemnitatum. Pixides novae magnae ita aptentur ut a fragmentis

purgari possint et orificium adaequetur, quod si accomodari non possint

aliae duae comparentur, illae autem nullo modo adhibeantur. Praeterea alia

minor fiat et ea in qua nunc sacramentum cum scatula argentea asservatur

pro communione infirmorum ad formam reducatur et haec omnia infra

duos menses fiant.

Vasculum argenteum in quo est digitus sancti Secundi reaptetur decenter

et inauretur. Tabernaculum parvum reliquiarum ornetur et in eodem

omnes parvae reliquiae recondantur, quibus inscriptiones nominum sanctorum

quorum illae reliquiae sunt affigantur. Reliquiae autem sine certo

nomine in petra sacrata operculo stamneo clausa in vase decenti recondantur

cum inscriptione “Reliquiae sanctae quarum nomina ignorantur” facta

mentione ubi et quando repertae sunt. In capella maiori intra mensem a

parte evangelii fiat fenestella in pariete ac duplicetur, ornetur et claudatur

ad formam instructionum et in ea vascula reliquiarum collocentur.

Capella pro baptisterio fiat intra sex menses in primo [f. 949v] spatio

parietis aquilonari in ingressu ecclesiae, quae extra parietem extet cubitis

circiter sex iuxta formam instructionum et in eam transferatur baptisterium.

In medio vase in quo nunc aqua baptismalis continetur effosso foramine,

quod etiam per basim ad cisternulam usque penetrat, alterum vas

marmoreum amplitudine minori fulcimento marmoreo statuatur in quo

aqua baptismalis firmetur ex forma instructionum. Altare maius subtus

muro impleatur et quia consecratum est operiatur tela cerata telari ligneo

firmiter infixa infra dies octo. Altitudo septem graduum ex quibus ad altare

ascenditur in sex tantummodo aequales ducatur et in medio eorum fiat

planum magnum, super quo chorus sacerdotum erit hoc modo.

In ingressu capellae maioris in superiori gradu figatur clathra ferrea et

ibi relinquatur planum longum cubitorum circiter octo, tendens usque sub

medium laternae quae in summitate testudinis est, quod planum inserviet

294

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!