23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

Populus iste obit quandoque possessiones in agro alieno, unde controversiae

oriuntur. Schola Doctrinae christianae nulla exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti, non erecta, redditibus caret, regulas

habet, sed non comprobatas; regitur a duobus massariis, qui singulis annis

vel mutantur, vel confirmantur. Eleemosynae annuae esse poterunt librarum

66, ex quibus cerei et ornamenta altaris Sanctissimi Sacramenti comparantur,

pauperes item sublevantur, administrationum rationes singulo

anno curato dantur, quibus visis in visitatione, subscriptum est.

Schola Rosarii coepta sed non erecta, caret regulis et redditibus, eleemosynae

annuae esse poterunt ducatorum 10 quae in aparatum et ornamenta

altaris impenduntur. Regitur a duobus deputatis a societate qui singulo

biennio mutantur, et administrationum supputationes coram curato fiunt.

Oratorium Sancti Bartholomei loci Fusinarum, consecratum ut dicitur,

habet unicum altare sine redditibus, in eo ex antiqua consuetudine, sexta

quaque feria, suprascriptus curatus celebrat.

Oratorium Sanctae Mariae loci Odeni 1 , habet unicum altare sine redditibus

[f. 706v] in quo ex antiqua consuetudine ter in hebdomada suprascriptus

curatus celebrat.

In oratorio Sancti Laurentii loci Furni est unicum altare sine redditibus,

ex antiqua consuetudine curatus singula quarta feria celebrare tenetur.

1

Così nel testo, sta per Oduli.

[b.] [f. 935r] In ecclesia parochiali Sancti Zenonis loci Oduli

Operculum pyxidis deargentetur et alia pyxis pro communione populi

comparetur. Tabernaculum ligneum introvestiatur. Tabernaculum pro processionibus

cum lunula ad formam reducatur infra duos menses. Aliud vas

baptisterii comparetur in quo sit distinctus locus fontis a sacrario iuxta tertiam

formam instructionum et ciborium congruum habeat. Vas autem, in

239

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!